ARIST. DE SOM. ET VIGIL.
mire deprehendimus: qui enim ſentit, eũdem uigilare, cen-
ſemus. Atq; uigilantem omnem cognoſcimus, aut quia ex-
tremum motũ aliquem ſentiat, aut quia intestino aliquo fe-
riatur. Si ergo uigilia ipſa in alio nullo quàm in ſentiendo
conſiſtat, certũ eſt quæ uigilant, ac dormiunt, eodẽ uigilare,
ac dormire quo ſentiant. Cùm autem ſentire ipſum, neq; animæ, neque corporis proprium ſit (nam ad idem, actus
& potentia pertinent: ſenſus autem actu, eſt motio quæ-
dam an{im
[?]
}æ interuentu corporis proueniens) manifestum
eſt affe ctionem hanc dico ipſum uigilare, nec propriam
animæ eſſe, neq; item corporis, cùm corpus inanime ſenti-
re non poßit. Porrò cùm de particulis animæ aliubi iam
retrò definitum ſit, cumq́; uegetatrix ſeiũcta à reliquis ha-
beatur, reliquæ ſine hac ſubſiſtere non poßint, clarum
eſt quæ augentur ſolùm, & minuuntur, ut ſtirpes, ac plan-
tæ, ſomno & uigilia destitui ſolere, quòd ſenſu careant,
ſiue ſeparabilis ille quidem ſit, ſiue non ſit: nam poten-
[?]
tia, & ratione, ſeparabilis eſt. Pari quoque modo con-
ſtat, nullũ eſſe animal, quod aut ſemper dormi
[?]
at, aut ſem-
per uigilet, ſed utrunq; eidem tributum à natura eſſe: non
enim ſi quod animal eſt ſenſu præditum, neque dormire id,
neque uigilare contingit: quando uterq; hic affectus, circa
ſenſum primi ſenſitiui accidere ſolet. Fieri autem nõ po-
teſt, ut alter horum eidem ſemper inſit, uerbi gratia, ut ge-
nus aliquod animalis aut ſemper dormiat, aut ſemper ui-
gilet. Nam fieri nequit, ut ullum ſemper uigilet: quãdo
quæcunq; munia aliqua naturæ obeunt, ſimulac temporis
modum exceſſerint, inquantum ſufficere operi poterant,
laſſeſcãt, ſuccumbãtq́; , & à muneribus quæq; ſuis deſistãt
oportet, ut oculi, manus, & quicquid aliud functionẽ ali-