Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE SEN. ET SEN. primunt conanturq́; nõ ultrà reminiſci, & potißimũ quos
atra bilis exercet, hos enim maximè phantaſmata mouent. Cauſa uerò cur reminiſcentia in poteſtate eorũ non ſit, eſt: quòd ſicut qui iaculatur emiſſum telũ non ultrà ſistere po-
teſt, ita qui reminiſci, & uestigare aliquid contendit, neſcio
quid corporeũ mouet, cui affectio hæc conſignatur. Maxi-
mè autẽ adagitari ſolent, quibus humoris copia circa ſen-
ſariam ſedem redundat: non enim facilè tranquillatur motu
ſemel inito: quouſq; id, quod quæritur, occurrat: & motio
ipſarecto inceſſu procedẽs ad metã uſq; perueniat. Quam-
obrẽ & metus, & iræ ſimulatq́; cõmotæ ſunt ſedari, quã-
libet repugnãtibus illis, non poſſunt, ſed eodẽ contranitun-
tur. Atq; périnde euenit, atq; ijs qui paulò concitatius, uali-
diusq́; nomina aliquot, orationeḿ ue recẽſuere, aut cãtionẽ
aliquam emodulati ſunt: nam ubi ceſſarunt, iterum, etiam
inuitis, canere, ac loqui ſubit. Cæterùm illi quibus ſuperio-
ra proportione reliqui corporis ſunt uasta, quiq́; forma
pomilionis degenerant, minus memoria ualent, quàm qui
contrario ſunt habitu: quòd ipſa ſentiendi uis pondere
grauiore opprimatur: quodq́; nec initio inhærere, ac deſi-
ſtere formæ rerum poßint, ſed dißiliant, nec cùm reminiſci
uolunt, recto itinere ſequantur, reddanturq́; . Sanè impen-
dio pueri, & admodum ſenes, immemores ſunt, propter
motum quem ſustinent: nam hi, ualde minuuntur: illi uerò
magnum ſubeunt incrementum: adde etiam quòd uſque ad
ætatem prouectam, ſimiles nanis ſunt. Ergo quid ſit me-
moria, quid meminiſſe, qua facultate animalia memine-
rint, item quid reminiſcentia, quid reminiſci, quemadmo-
dum fiat, & quam ob cauſam, dictum eſt.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer