Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Quando igitur negotium & tempus ſimul animũ in-
uadunt, excitantq́; , tum meminiſſe ſolet, quòd ſi ſe coniun-
gere utrunq; putet, non tamen coniungit, ſe meminiſſe au-
tumat: nibil enim obstat, quin fallatur aliquis: & ſe memi-
niſſe cùm nõ meminerit, putet: quanquã fieri non poteſt, ut
qui meminit, ſe meminiſſe nõ aduertat, ſed id eũ lateat, nam
meminiſſe, id ipſum eſt. At ſi negociũ abſq; tẽpore, aut con
tra tẽpus abſq; negocio iacentem animũ extimularit, haud-
quaquam meminit. Cæterùm tempus illud, duplex eſt: nam
interdum quis certum tempus non adhibet, ut cùm ſe fe-
ciſſe non pridie ſed aliquãdo, meminit: interdũ, etiã adhi-
bet. Verùm meminiſſe dicitur, etiã ſi certũ tempus minimè
adhibeat: nã uulgò dici ſolet, equidẽ memini factũ, ſed quã-
do nõ memini, cùm de tempore facti non conſtat. Qui-
bus præcipua ineſt memoria, nõ eiſdẽ & reminiſcentiã in-
eſſe eximiã, diximus ſuprà. Distat uerò memoria à remini-
ſcentia, nõ ſolùm ratione tẽporis, ſed in eo quoq; quòd & complures aliæ animantes memoria participãt, reminiſcen-
tia nulli ex omniũ animalium numero, quorũ natura com-
perta explorataq́; habeatur, præterquàm homini, conceſſa
ſit. Cauſa cur ita, eſt: quòd reminiſcentia ueluti ſyllogiſmus
quidam, id eſt ratiocinatio, existit: nam qui reminiſcitur,
quod prius audierit, uiderit, aut quippiam id genus fece-
rit, ratiocinari aſſolet. Item quaſi diſquiſitio quædam: diſquiſitionem uerò ijs ſolis natura tribuit, quibus conſul-
tandi deliberandiq́; ratio competit, etenim conſultatio ſiue
deliberatio, ratiocinatio quædam eſt. Porrò affectionem
ipſam corporalem eſſe, & reminiſcentiam diſquiſitionem
in tali uiſo, indicium eſt: quòd nonnulli obturbari ſolent,
& cùm reminiſci non poſſunt, & cùm cogitationem re-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer