Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE SOM. ET VIGIL. tione quadam illis reſpondeat: habet enim in ſe motus, ef-
figiesq́; , rebus quas intelligit, perſimiles. Quo igitur diffe-
rat, cùm maiores intelligit? An quòd & minores intelligat? quæcũq; enim ambiuntur, interioraq́; ſunt, minora ſunt: & eis, quæ cõtinent, & extima ſunt, proportione quadam re-
ſpondẽt. Atq; fortaſſe qualis {pro}portio inter ſimulacra ipſa,
ſed adiuncto tempore, capi poteſt: talis & in ipſis quoque
interuallis, diſtãtijsq́; reperiatur. Nã qui lineas A B, & B E
confecit, lineas A C, & C D confeciße uidetur: quando hæ
cum illis proportionis nexu iunctæ ſunt. Sed cur potius li-
neas A C, & C D, quàm lineas A E, & F G? An ſicut re-
fertur linea A C ad A B, ita linea K H ad lineam K M? Qui ergo lineam K M tranſegit, ſimul lineam K H
tranſegerit oportet. Si uerò intellexiße uelit lineas A F,
& F G, lineas quidem A B & B E, ſimiliter intelligit: at è regione lineæ K M, lineam K L, nam hæc ad illam
ita ſeſe habet: ut lineã F A ad lineã B A ſe habere uidemus.

680-01
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer