ARIST. DE SEN. ET SEN.
gurã ſenſionis imprimit. haud ſecus atq; qui annulis ſigil-
lant. Quocirca & in hiſce, quos præ affectiõe aliqua, aut
ætate multiplex motus exercet, memoria nõ fit, quaſi motus,
& ſigillũ in amnẽ pro fugũ incidat: in alijs uerò ne impreſ
ſio quidẽ afformatur, alliniturq́; , ob partis quæ affe ctionẽ
excipere debeat, algorẽ (inalgeſcit enim ueterũ ædificiorũ
ritu) duritiemq́; . Próinde tam pueri, quàm ſenes, immemo-
res ſunt: {pro}pterea quòd alteri, ob accretionẽ in quodã quaſi
fluxu ſint: alteri, ob decretionem. Pari quoq; modo carere
memoria uidentur, tum qui præceleres, & impendio uolu-
cres ſunt, tum qui admodũ tardi, ſtupidiq́: nã hi quidẽ, hu-
midiores ſunt, quàm par ſit: illi uerò, retorridiores. Primi
ergo, uiſorũ impreßionem ſeruare, ac retinere nõ poſſunt: alteri, recipere. At ſi de memoria ſtatuendũ ita ſit, utrũ hu-
iuſce affe ctiõis meminimus, an illius unde hæc profecta eſt? Nam ſi huius, nibil quod abſens ſit, meminiſſe poſſumus. Si
illius, quî fieri poteſt ut hanc ſentiendo, eius meminerimus,
quod nõ ſentimus, quodq́; abiūctũ remotum q́; à nobis eſt? Itẽ ſi ex ipſius rei ſenſu quædam quaſi pictura, ac impreſ-
ſio in nobis relicta ſit, curnam alterius, & non huius ipſius
meminerimus? nam qui meminit, hanc affe ctionem ſpectat
ſentitq́; . Quonã igitur pacto, meminiße poteſt eiuſce quod
præſens non ſit? hoc enim modo cernere etiam, & audire
abſentia liceret. An fieri poteſt, ut hoc ipſum cõtingat eue-
niatq; ;? Vt enim animal depictum in tabula & animal eſt,
& imago, & cùm unum, idemq́; ſit, utraq; eſt: ſed tamen
eorum ratio diuer ſa existit, conſiderariq́; poteſt & ut ani-
mal eſt, & ut imago: ſic & de phantaſmate quod in nobis
eſt cenſere oportet, & ipſum quippiam in ſe, & alterius
ſimulacrum eſſe: nam quatenus in ſe, ſeor ſumq́; ſpectatur,