Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE SEN. ET SEN. quoq; modo constat, nec ea quæ contraria non ſunt, ſimul
ſentiri poſſe: quando alia, ad album: ad nigrum, alia perti-
nent: id quod etiam in cæteris ſimiliter euenit, ut in ſapori-
bus: quorum ad dulcem alij, alij ad amarum redigi ſolent. Nec ea quæ commiſta ſunt (quippe quæ ſint rationes oppo
ſitorum, ceu diapaſon & diapente) niſi ut unum ſentian-
tur: ſic autem extremorum ratio una fit, aliâs non: erunt
enim ſimul, altera multi ad paucum, aut imparis ad parem: altera pauci ad multũ, aut paris ad imparem. Siergo plus
adhuc distant inter ſe, ac differunt, quæ per conſociationem
quidem, ſeu coordinationem dicuntur, ſed in alio genere
ſunt, quàm quæ idem genus habent: uerbi gratia, dulce & album conſociata quidem, ſiue coordinata uoco, genere au-
tem diuerſa: dulce uerò plus adhuc ab atro ſpecie differt,
quàm ab albo: adhuc profectò minus ea ſimul ſentiri con-
tinget, quàm quæ genere eadem ſunt: quare ſi non hæc, neq; illa. Quod autem quidam ex his, qui circa conſonãtias uer-
ſantur aſſerunt, nempe ſonos non ſimul quidem peruenire,
ſed uideri, ac tempus nos latere ubi inſenſibile fuerit: probè
ne dicit{ur}, an non? Fortè enim quiſpiam nunc quoq; iuxta
illud dicat, uideri cuilibet ſe ſimul contueri, aut exaudire
quæpiam, quòd intermedia tempora obliteſcant. An id ue-
rum nõ eſt, nec fieri poteſt, ut tempus ullum ſit inſenſibile,
aut lateat, ſed omne ſentiri contingit. Nam ſi quãdo quis
ſeipſum idem, aut alium in continuo tempore ſentit: nõ cõ-
tingit tũc latere ſe eſſe, eſt autem aliquod in cõtinuo etiam
tantum quantum prorſus ſenſibile eſt: certum eſt quòd tũc
eũdẽ latebit ſe eſſe, ſe uidere, & deniq; ſe ſentire, & ſi ſen-
tit. Præterea nec tempus, nec res ulla erit, quam quis ſentit,
aut in quo ſentit, quam aut in quo nõ ſentiat, quod in illius

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer