LIBER.
ſus, ceu acutum, & graue, uno ſenſu ſentiret: quia motio
unius ſenſus, eadẽ inquam eiuſdem potius ſimul fiat, quàm
duorum, ceu uiſus, & auditus. At fierinon poteſt, ut ea uno
ſenſu duo ſimul ſentiant, niſi mista fuerint: nã miſtura ipſa
eſſe unũ aſſolet: unius autẽ, unus eſt ſenſus: unus uerò ſen-
ſus, ſimul ipſe fit. Quare anima neceſſariò ſimul ſentit cõ-
miſta, quòd ea uno ſenſu actu ſentiat: nam unius numero
quidem eſt, qui actu unus eſt: ſpecie uerò, qui potentia. Si
itaq; ſenſus actu unus ſit, illa unum dicet: neceſſe eſt igitur
ea eſſe mista. Vbi ergo mista nõ fuerint, ſenſus qui actu
fiunt, duo erunt. At ſecundum unam potentiam, & tempus
impartibile, unum eſſe actum neceſſe eſt: unius enim poten-
tiæ, unus eſt uſus, qui ſemel fiat, ac motus: potentia autem,
una eſt. Nequaquam ergo contingit, uno ſenſu duo ſimul
ſentire animam. At uerò ſi quæ ſub eundem ſenſum cadũt,
anima ſimul ſentire non poßit, ſi duo ſint, certum eſt eam
minus poſſe ſimul ſentire, quæ ſub duos cadunt, ceu album,
& dulce. Etenim anima, id quod numero unum eſt, non ali-
ter quàm ſimul dicere uidetur: quod autem ſpecie unũ eſt,
iudicãte ſenſu, & modo quodam. Hoc autẽ dico, quia for-
taſſe album & nigrum, quæ ſpecie differũt, idem ſenſus iu-
dicat, & dulce & amarum idem quidem ipſe, ab illo autem
alius: ſed contrariorum utrunq; diuerſo modo. Conſimili-
ter & quæ ſibijpſis conſociatilia ſunt: nam quemadmodũ
gustus dulce, ita uiſus album: & contrà, quemadmodum ui-
ſus nigrum, ita gustus amarum diſcernit, atque dijudicat. Præterea ſi contrariorum motiones contrariæ ſint, atque
fierinon poßit ut contraria in eodem, ac indiuiduo ſimul
inſint, ſed ſub uno ſenſu ſint, ueluti dulce & amarum, ne-
quaquam proſectò continget contraria ſimul ſentiri. Pari