Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Hîc oftẽdit Ā [?] riſto. omne quod ſentitur diuiſibile eſſe: quodq́; eſt indiuiſibile non eſſe ſenſibile.

244. CAP. VII.

_ES_t autem & alia quædam talis circaſenſus, dubitatio,
utrum cõtingat duos ſimul ſentire in eodem, & indi-
uiduo tempore, necne. Planè ſi ſemper ualidior motus debi-
liorem elidat (Ex quo fit, ut quæ ob oculos diuerſantur,
non percipiant qui fortè uehementer quippiam meditãtur,
aut trepidant, aut ingentem ſonitum exaudiunt. Hocitaq; constitutum ſit, & illud nempe ſingula melius ſentiri ſim-
plicia, quàm commista, ut colorem, mel & uinũ meracum,
quàm temperatum: & neten ſolam, quàm in conſonantia
diapaſon, quod ſeſe uicißim offundãt: id quod factitare ſo-
lent ea, ex quibus unum quoddam diſſultat) ſi ſemper, in-
quam, ualentior motus infirmiorem depellat, neceſſe eſt ſi
ſimul ſint, etiam illum minus ſenſilem eſſe, quàm ſi ſolus eſ-
ſet, cùm ab eo minor intermistus quippiã detrahat, ſi ſim-
plicia omnia probius ſentiantur. Si ergo motus æquales
ſint, ac diuerſi, neutrius erit ſenſio: nam alter alterũ offu-
ſcat, nec ſimpliciter ſentiri poſſunt. Quare aut nulla erit
ſenſio, aut ex utriſq; alia emerget: quod etiam effici uidetur
ex hiſce quæ confunduntur, in quodcunq; mista fuerint. Cùm igitur ex nonnullis quippiam fiat, ex nonnullis non
fiat, talia autẽ ſint quæ diuerſis ſubijciuntur ſenſibus (nam
ea miſceri ſolent, quorum extrema ſunt contraria: at ex al-
bo, & acuto, unum fieri nequaquam contingit, niſi per ac-
cidens, & non uti ex acuto, & graui, concentus exultat)
nullatenus profectò contingit ea ſimul ſentiri. Nam ſi mo-
tus ipſorum ſint æquales, mutuò ſeſe obliter abunt, cùm ex
eis unus nõ fiat: ſi uerò inæquales, præſtantior ſenſum effi-
ciet. Præterea, anima potius ſimulduo quorũ unus eſt ſen-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer