Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE SEN. ET SEN. ſeorſim, & colores, & ſapores, & ſonos numero finitos
eſſe neceſſe eſt. Dubitauerit porrò quiſpiam, utrũ aut ſen-
ſilia ipſa, aut motiones ab eis profectæ, utrouis modo ſen-
ſio fiàt, ubi operantur, prius ad medium deueniant, quòd
tam odor, quàm ſonus agere uidetur: qui enim in ppinquo
eſt, is prius odorem ſentire ſolet: atq; ſonus, diutile poſt ictũ
ad aureis peruenit. Num ego ſic de eo quod uidetur, & lu-
mine ſentiendum, quemadmodum & Empedocles aſſerit,
dicens lumen quod à ſole profluit, prius ad medium, quàm
ad ipſum oculum, aut ad terram deuenire? Id quod ratione
optima contingere uidetur. Nam id quod cietur, alicunde
aliquo cieri ſolet. Quare neceſſe eſt, tempus aliquod exul-
tet, in quo ab altero ad alterum cieatur, at tẽpus omne, di-
uiſibile. Quare erat quando nondum uidebatur: ſed adhuc
ferebatur in medio radius. Et quamuis omnia audiant ſi-
mul & audierint, & omnino ſentiant, & ſenſerint, atque
ſenſionum nulla ſit generatio, ſed abſque generatione exi-
ſtant: tamen nibilominus illa perinde habebunt atq; ſonus,
quiictu iam facto nondum apud auditum eſt. Hoc autem
& ipſa literarum afformatio declarat, quaſi latio in me-
dio fiat: non enim audiuiſſe uidemur id, quod dictum ſit: quia aër motum ſubiens, afformetur. Nunquid igitur & color, & lumen, hoc idem factitant? non enim ex ijs, quæ
æquabili interuallo distant, alterum cernit, alterum cerni-
tur, eo quòd modo quodam ſeſe habeãt, cùm minimè opor-
teat utrunq; certo loco eſſe: quoniam in ijs quæ intercape-
dine æquabili diſiunguntur, nihil refert, ſine propè, ſiue
procul à ſeſe ſint. An ſono & odori hoc ipſum euenire cõ-
ſentaneum eſt? nam périnde ut aër, & aqua, continua qui-
dem ſunt, ſed tamen motio utriuſq; partita eſt. Quocirca

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer