Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE SEN. ET SEN. to eſt. Etenim piſces, totumq́; inſectorum genus, exactè
uel eminus, etiam ſi multum distent, cibum ſibi peculiarem
ſentiſcunt propter alimentariam ſpeciem odoris, ut mel
apes, & paruarum formicarum genus, quas quidam culi-
ces dictos muliones appellant: & è marinis purpuræ, & pleraq; alia id genus animalia, ſuum cibum propter odo-
rem acriter ſentiunt: quo uerò ſentiant, non périnde ma-
nifestum eſt. Quocirca dubitauerit quiſpiam quo per-
cipiant odorem, ſi reſpirãtia quidem unico, ſimpliciq́; mo-
do odorentur (id enim in omnibus quæ ſpirant, continge-
re uidetur) ex illis autem nullũ reſpiret, tametſi odorari
ſoleant: niſi quidam alius præter illos quinq; ſenſus habea-
tur. At hoc fieri nequit: nam ipſius olfactilis, olfactuseſt. Illa uerò hoc ſentiunt, ſed forſitan non eodem modo: ſed
reſpirantibus quidem, ſpiritus id quod instar operculi cu-
iuſdam ſuperpoſitum eſt, aufert: unde fit, ut quando non
reſpirant, nullum odorem ſentiant: non reſpirantibus au-
tem, hoc natura denegauit. Et quidem hac in re périnde
atque in oculis euenit: nam ex animantibus, quædam palpe-
bras habent, quibus non apertis cernere nequeunt: quædam
nempe quibus duri ſunt oculi, eiſdem carẽt. Quocirca nul-
lo indigent quod eas aperiat: ſed protinus ex quo ſpatio
fieri poteſt ut uideant, uident. Conſimiliter & è cæteris
animantibus quodlibet, neq; odorem rerum per ſe grauiter
olentium auerſatur, niſi quid fortè occurrat, quod illi per-
niciem afferre poßit: ab his autem périnde ut homines exa-
minatur: & quemadmodum homines alitu prunarum gra-
uedinem capitis contrahunt, & plerunq; ſuffocãtur, ita
& illa, ui ſulphuris, bituminoſarumq́; rerũ fugitant, quòd
malè afficiantur, & interdum extingui ſolent. Neq; ipſam

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer