ARIST. DE SEN. ET SEN.
eſt, quod ſapor in aqua eſt, id odorem aëre, & aqua eſſe. Ob idq́ frigus, & concretio, ut ſapores hebetant, ita odo-
res abolent: quippe quæ calorem illum deleant qui mouen-
di uim obtinet, atq; creandi. Porrò olfactilis duæ ſunt ſpe-
cies: non enim non ſunt, ut quidam aiunt, ſed ſunt: determi-
nandum autem eſt, quomodo ſunt, & quomodo non ſunt. Nam odorũ, alij ſaporibus reſpondent, ut diximus, & per
accidens cum oblectatione, aut fastidio ſentiuntur: nã quia
ſapores ſunt affectiones partis altricis, eorum odores eſu-
rientibus ſuaues occurrunt, repletis uerò, & nihil deſide-
rantibus non ſuaues: quo tempore, ne cibus quidem ille, qui
odoribus differtus eſt, ſuauis habetur. Quare isti quidem,
ut diximus, ex accidenti commotionem uoluptatis, aut dolo
ris afferunt: unde fit, ut omnibus cõmunes animalibus ſint. Alij per ſe uoluptifici ſunt, nempe qui è floribus ſpirãtur: nihilo enim magis, minus'ue ad edendum prouocant, nec
quicquam ad cibicupiditatem excitandum conferunt, quin
potius obſunt: nam illud uerum eſt, quod ait Stratis, Euri-
pidem taxans, Ne admiſceas unguentum, ubi lentem co-
quis. At qui nunc tales facultates potionibus demiſcent, ij
conſuetudine uoluptatem ipſam tantiſper urgent, quoad è
duobus ſenſibus oblectatio quaſi una, & ab uno proue-
niens exultet. Hoc igitur olfactile, homini peculiare eſt: illud uerò quod ſaporum generi reſpondet, cæteris quoq; animantibus promiſcuum, ut antè retulimus. Atq; illud,
in ſpecies ſecundum ſapores diuiditur, quòd per accidens
delectationem afferat: hoc, minimè: quòd eius natura per
ſe iucunda ſit, aut molesta. Cauſa quãobrem talis odor fa-
miliaris, ac proprius homini ſit, à cerebri refrigeratione
petenda eſt. Nam cùm cerebrũ ſuapte natura frigidum ſit: