Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE SEN. ET SEN. enim è multangulis, rotunda contraria eſt? Prætereà cùn@
figuræ ſint innumeræ, ſapores quoq; innumeros eſſe neceſ-
ſe eſt, quod eſt impoßibile: cur enim è ſaporibus, quidam
ſentiretur, quidam minimè? Ac de ſapore quidẽ, & guſta-
bili, diximus: cæteræ nanq; ſaporum affectiones, in cõmen-
tatione de plantis, propriam nactæ ſunt conſiderationem.

Hîc Ā [?] riſto, de odoris ſpecie bus determinat, oſtenditq́; odori
cum ſapore cognationem eſſe.

_E_Odem modo & circa odores intelligamus oportet. Quod enim ſiccitas in bumido facit, hoc in alio ge-
nere itidem facit, in aẽre inquam, & aqua: de quibus, nunc
pellucidum cõmuni ratione dicitur: olfactile tamen eſt non
quatenus pellucet, ſed quatenus ſapidæ ſiccitatis diluendæ,
ac diffundendæ uim ſortitur. Nam non in aëre modo, ſed
etiã in aqua olfactio fit. Id aũt tam in piſcibus, quàm in te-
ſtaceo animaliũ genere, palàm eſt: nã piſces olfacere uiden-
tur, quamuis nec aér in aqua ſit (nam ſimul ac aër in aqua
gignitur, emergere aſſolet) nec ipſi reſpirẽt. Si quis igitur
utraq; , aërem ſcilicet, & aquam, humida poſuerit: ſaporo-
ſæ profectò ſiccitatis natura in humido existens, odor erit: & quod tale fuerit, olfactile. Quòd autem affectio ipſa
à re ſapida pendeat, per ea quæ odorẽ habent, & quæ odo
ris expertia ſunt, patere poteſt. Ipſa etenim elementa, ceu
ignis, aër, aqua, terra inodora ſunt: proptereà quòd ſua
tam ſicca, quàm humida ſapore carent, niſi misturam reci-
piant. Qua etiam de cauſa, mare odorem habet: iam enim
ſaporis, & ſiccedinis quippiã imbibit. Et ſal, nitro odo-
ratior eſt: id quod oleo, quod è ſale exprimi conſueuit, de-
claratur: nitrum uerò, terroſius. Lapides quoque inodori
ſunt quia inſipidi. Ligna contrà, odora: quia ſaporem cõti-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer