Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE SEN. ET SEN. ſicco: neutrum enim horum animantibus, aut plantis ipſis
cibus eſſe poteſt, ſed quod ex utriuſque mistura conſurgit.

Qumetiam in genere cibi, quem animalia ingerũt, quæ
è ſenſilibus tactilia ſunt, ea incrementũ faciũt, atq; decre-
mentum. Etenim id quod ingeritur, horum cauſa eſt, qua-
tenus calidum eſt, aut frigidũ: nam calor, & frigus, auctio-
nem efficiunt, atque decretionem. Alit autem, quatenus
guſtabile eſt: omnia nanque dulci aluntur, uel ſimplici, uel
commisto. Sed de hiſce in libris de generatione definien-
dum eſt: nũc tamen quãtum neceſſe ſit, ea tangamus opor-
tet. Nam calor, ut auget, ita etiam alimentum præparat: atq; quod leue eſt, attrahit: quod uerò ſalſum, amarumq́; ,
ratione ponderis relinquit. Quod itaque exterior calor
in extraneis corporibus efficit, hoc idem interior in animã-
tium, plantarumq́; natura efficere ſolet. Vnde fit ut ea dul-
ci ſapore alãtur. Cæteri tamẽ ſapores, périnde ut ſalſus, & acutus, pro condimento cibis admiſceri ſolent: at isti, ut re-
trahant: quia quod dulce eſt & innatat, nimium alit. Por-
rò quẽadmodum colores ex albo & nigro commistis pro-
ueniunt, ſic & ſapores permistione dulcis, & amari exul-
tant. Quin & ſecundum proportionem, quòd plus, mi-
nus' ue adſit, ſinguli producuntur: ſiue ſecundùm numeros
quoſdã mistionis, & motus, ſiue etiã indefinitè. Qui ue-
rò uoluptatem important demisti, hi ſoli in numeris ſunt.

Pinguis igitur ſapor, ſpecies dulcis eſt: ſalſus uerò & amarus, idem ferè ſunt: acris, austerus, acerbus, & acidus,
intermedij. Quãdoquidem ſaporũ, & colorũ ſpecies, ferè
numero pares ſunt: nam utrorumq; ſpecies, ſeptem haben-
tur: ſi quis, uti conſentaneum eſt, fuſcum colore non alium
quàm nigrum poſuerit. Reliquum enim eſt, ut flauus co-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer