Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER. erit. Sed & perſpicuis ipſis ut aquæ, & ſi quid aliud eiuſ-
modi eſt, atque hiſce, quæ colorem proprium habere ui-
dentur, in extremitate omnibus ſimiliter ineſt. In ipſa
igitur perſpicuitate, interdum id ineſt, quod in ipſo quoq; aëre lux efficere ſolet, interdum non ineſt, ſed perſpicui-
tas eo destituta eſt. Ergo quemadmodum in aëre, modò lu-
men, modò tenebræ inſunt, ita in ipſis corporibus albor,
& nigror innaſci aſſolent. De cæteris autem coloribus
distinguendo quot modis fieri poßint, iam diſſerendum
eſt. Fieri enim poſſunt hoc pacto, albo, & nigro, iuxta ſeſe
poſitis, ita ut utrunque inuiſibile ſit ob paruitatem, quod
ex ambobus reſilit, uiſibile reddatur: hoc enim, nec album
fieri, nec nigrum poteſt. At cùm neceſſe ſit colorem quen-
dam eſſe, & neuter horum eſſe poßit, mistum quẽdam co-
lorem, & coloris ſpeciem quãdam aliam eſſe neceſſum eſt. Igitur plures eſſe colores præter album, & nigrum: ad
hunc putes modum. Ac plurimos quidem proportione: nam fieri poteſt ut tria ad duo, & tria ad quatuor, & ita
per alios numeros, iuxta ſeſe ponantur. Alios uerò nulla
penitus proportione, ſed exceſſu quodam, ac defectu incõ-
menſili. Atque illos eodem utique quo concinentiæ modo,
ſeſe habere. Qui enim ſunt in numeris proportionis genus
eximium ſeruantibus, eos eſſe qui conſonantiarum modo
omnium ſuauißimi uidentur, ceu purpureus, & puniceus: atque eiuſmodi paucos eſſe, eadem qua concentus pauci
ſunt, cauſa. Qui uerò non ſunt in numeris, reliquos eſſe.

Aut etiam colores omneis, tam certos, quàm incertos, in
numeris eſſe: atque hos ipſos cùm puri, ſynceriq́; non ſunt,
quia non ſint in numeris tales euadere. Vnus igitur gene-
rationis colorum modus hic eſt. Secundus, quando alter

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer