Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE ANIMA egrediẽtem uiſionem frangi, atq; reflecti cenſere. Quocir-
ca rurſus hic mouet uiſum, périnde atq; ſi ſignum quod in
ceram imprimitur, tranſmitteretur, uſq; ad finem.

233. Nullum animal ortus occaſusq́; particeps ex vno elemento
conſtitui poſſe, & alia quædam. CAP. XIII.

_AT_ qui perſpicuum eſt, fieri non poſſe ut corpus ani-
malis ſit ſimplex: igneum, inquam, aut aqueum, aut
aëreũ. Nam nullus alius ſenſus abſq; tactu haberi poteſt: corpus enim animalis omnis, ut dictum eſt, uim habet ſen-
tiendi tangendo: cætera autem elementa, præter terram,
inſtrumenta ſenſus fieri poſſunt. Atq; omne tale, per aliud
ſentiendo ſenſum nimirum efficit, & per media: at tactus,
in tangendo ſenſibilia ſua, cõſistit. Quapropter & hoc
nomine nũcupatur. Atq; tametſi cætera quoq; ſenſuum
instrumenta tactu ſentiunt, tament per aliud medium ſen-
tiunt: at ipſe tactus, per ſeipſum ſolus ſentire uidetur. Qui-
bus efficitur, ut nullum talium elementorum, corpus ſit ani-
malis. At uerò neq; terreum eſſe poteſt: tactus enim ueluti
mediocritas eſt omniũ tangibilium, & instrumentũ ipſius,
non modò terræ differentiarum eſt ſuſceptiuum, ſed etiam
calidi, frigidiq́; , cæterorumq́; omnium tangibilium. Et ideo
neq; oßibus, neq; pilis, neque talibus partibus ullis omnino
ſentimus, quia terrea ſunt. Hinc & plãtæ omnium ſenſuum
ſunt, ut patet, expertes, quia & ipſæ terreæ ſunt. At abſq; tactu fieri non poteſt, ut alius quiſquam ſit ſenſus: huius
autem inſtrumentum ſenſus, neq; terræ eſt: neq; cæterorum
ullius elementorum. Hæc cùm ita ſint, patet animalia ne-
ceſſariò mori, cùm hoc ſolo ſenſu tactus priuantur, neque
enim fieri poteſt, ut hunc ſenſum non animal habeat, neq; ſi animal eſt, alium ſenſum præter hunc habere neceſſe eſt.

233.1.

Hîe oſtendir
Ā [?] riſto. anima,
lis corpus ſim,
plex eſſe non
poſſe.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer