Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

At non in omnibus uiuentibus neceſſe eſt ſenſum eſſe: etenim neque ea poſſunt tactum habere, quorum corpus
eſt ſimplex, quæqúe non ſine materia formarum ſunt ſu-
ſceptiua: neque fieri poteſt, ut ſine hoc ſenſu anima-
lium quic quam in rerum ſit ratione. Animal autem ne-
ceſſe eſt ſenſum habere, ſi nihil facit frustra natura: nam
uniuerſa quæ natura conficiuntur, gratia ſunt alicuius,
aut ſunt caſus eorum, quæ alicuius cauſa fiunt. Siigi-
tur corpus quod habet uim gradiendi, non haberet ſen-
ſum, corrumperetur ſanè: & non ad ſuum proficiſceretur
perueniretq́; finem, quem quidem opus eſſe naturæ con-
ſtat. Quo nanq; pacto nutrietur? Immobilibus enim adeſt
nutrimentum eo in loco, ubi ſunt orta, quo nutriri poſ-
ſunt ſuapte natura. Fieri autem nequit, ut corporũ quic-
quam mobile, atq; ortum, animã quidem habeat, diſcernen-
temq́; mentem, ſenſu autem uacet. Cur enim non habebit? aut enim animæ, aut corpori idipſum melius erit. At neutri
uidetur melius eſſe: illa nanq; ob hoc non intelliget magis,
illud autem non ob ipſum magis perſistet. Nullum igitur,
uti diximus, non immobile corpus, habet animam abſque
ſenſu. Atqui ſi ſenſum habet, neceſſe eſt ipſum uel ſim-
plex corpus, uel mistum eſſe. Sed fieri non poteſt, ut ſit
ſimplex: non enim habebit tactum. At hunc ſenſum ineſſe
neceſſe eſt: quod quidem ex hiſce perſpicuum euadere po-
teſt. Nam cùm animal omne corpus ſit animatum, corpusq́; omne tangibile ſit, tangibile autem ſit id, quod eſt ſenſi-
bile tactu, neceſſe eſt & animalis corpus uim habeat ſen-
tiendi tangendo, ſi debeat ipſum animal conſeruari. Cæte-
ri nanq; ſenſus per alia quædã externa ſentiunt, odoratus
inquam, uiſus, ac auditus: tangens autẽ, niſi ſenſum habeat,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer