Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER III. uerum ut indeterminatè mouentur, ſic & hæc ipſis ſunt
indefinitè. Imaginatio igitur ſenſitiua, ratione etiam
expertibus uti diximus, animalibus ineſt. At deliberatiua
his ineſt tantum, in quibus ratio ineſt: nam utrũ hoc agat,
an hoc rationis iam opus, atque officium eſt: atque neceſ-
ſe eſt uno quodam metiri, maius enim perſequitur. Quare
poteſt unum ex pluribus phantaſmatibus facere. Et hæc
eſt cauſa ſanè cur non omnis imaginatio uidetur opinio-
nem habere, quia eam, quæ ex ratiocinatione, non habet: at
hæc illam nimirum habet. Quapropter deliberatiuum ap-
petitus non habet. Vincit autem interdum appetitus, mo-
uetq́; uoluntatem: inter dum hæc illum, appetitus inquam
appetitum ut ſphæra, cúm incontinentia fit: atque ſemper
ſuperior magis eſt princeps, mouetq́; natura. Quo fit ut
tres iam motus efficiantur. Ea uerò ratio, cui ſcientiæ tri-
buuntur, non mouet, ſed manet. Cùm autem existimatio-
num, ac rationum alia ſit uniuerſalis, alia ſingularis (illa
nanq; dicit, omne bonum honoribus eſſe afficiendum, hæc
uerò dicit, me bonum eſſe) hæc iam opinio mouet, non illa
uniuerſalis, quin potius ambæ mouent: at illa, quieſcẽs ma-
gis: hæc autem, non quieſcens.

231.1.

Hîc Ā [?] riſto, de
inſectorũ mo-
tu determinat.

Qui ſenſus animalibus ſint neceſſarij, & quamobrem.

232. CAP. XII.

_NE_ceſſe eſt igitur omne quod uiuit, animamqúe ha-
bet, nutriendi uim habere ab ortu, generationé ue
uſque ad interitum, corruptionem'ue ſuam: neceſſe eſt
enim omne quod eſt ortum, accretionem, & ſtatum, & decretionem habere, quæ quidem, ut patet, ſine nutritio-
ne fieri nequeunt. Neceſſe eſt igitur, uniuerſis his quæ
accreſcunt, atque decreſcunt, ineſſe potentiam nutriendi.

232.1.

Hîc declarat
Ā [?] riſto. qui ſen
ſuum animali-
bus ſint neceſ
ſarij.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer