ARIST. DE ANIMA
uet, atq; mouetur: immobile quidem id bonum eſt quod ſub
actionẽ cadit: id uerò quod mouet, atq; mouetur eſt ipſum
principium appetendi (mouetur enim id quod appetit, ea
ratione qua appetit, & appetitio eſt motus quidam, uel
operatio) id autẽ quod mouetur eſt animal ipſum, at quo
mouet appetitus ut inſtrumento, id iam corpori tribuen-
dum eſt. Quocirca de ipſo tunc eſt contemplandum, cùm
de communibus animæ, corporis'ue operibus, atq; officijs
contemplabimur. Nunc ut in ſumma dicamus, id quod
mouet ut inſtrumentum, ibi eſt collocãdum, ubiidem prin-
cipij rationem, finis'ue ſubit, ut in cardine fit: hic enim
connexum, & concauum eſt, quorum alterum finis, alte-
rum principium eſt. Quapropter alterum quieſcit, al-
terum mouetur. Sunt ratione quidem diuerſa, magnitudine
uerò nõ ſeparantur: uniuerſa nãq; pulſu, tractuq́; mouẽtur. Idcirco oportet périnde atq; in circulo, aliquid manere, & hunc incipere motum. Omnino igitur, uti diximus, hoc ſui
ipſius motiuum eſt animal, quo eſt appetitiuum. At appeti-
tiuum ſine imaginatione non eſt: omnis autem imaginatio,
aut rationis eſt particeps, aut eſt ſenſitiua: atq; huius et bel-
luæ participes ſunt.
Demotu animalium quæ Imperfecta ſunt.
231.
CAP. XI
[?]
.
_AT_enim conſiderandum eſt etiam quidnam ſit id,
quod imperſecta animalia motu ciet, quibus ſenſus
ineſt tantummodo tactus: atque inuestigandum eſt, ſihis
etiam inſit imaginatio, cupiditas'ue, necne : etenim dolor
atque uoluptas his ineſſe uidetur : quòd ſi hæc inſunt, & cupiditatem neceſſe eſt eiſdem ineſſe. At quonam pacto
his imaginatio ineſt? An aſſerendum eſt ut uidetur, hæc
& in his ineſſe, imaginationem inquam, atq; cupiditatem: