Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE ANIMA marum locũ, animã inquiunt eſſe: attamen neq; tota eſt lo-
cus, ſed intellectiua, neq; eſt actu, ſed potẽtia formæ. At-
qui paßionis uacuitatem non ſimilem eſſe ſenſitiui, at q; in-
tellectiui, patet in ſenſuum inſtrumẽtis, atq; in ipſo ſenſu. Senſus enim ex uehemente ſenſibili ſentire non poteſt: au-
ditus nanq; non audit ſonum, poſt magnos ſonos: & uiſus
non uidet, atq; odoratus non olfacit, poſt uehemẽtes colo-
res atq; odores. At intellectus aliquo ualde intelligibili
intellecto, non minus ſanè, ſed magis percipit, intelligitq́; inſeriora, ſenſitiuum enim non eſt ſine corpore: at intelle-
ctus ab eodem eſt ſeparabilis. Factus autẽ unumquodq; périnde atque is qui dicitur actu ſciens, quod quidem tum
accidit, cùm ipſe per ſeipſum operari poteſt: eſt quidem & tunc quodammodo potentia: ſed non périnde ut erat an-
teà quàm didiciſſet, uel inueniſſet. Atque tunc, ſeipſum
etiam intelligere poteſt. Cùm autẽ aliud ſit magnitudo,
aliud magnitudinis eſſe, & aliud aqua, aliud aquæ eſſe,
& in alijs itidem multis (nõ enim uniuerſis hic modus ac-
cõmodatur, ſed ſunt in quibus hæc ipſa ſunt eadem, nõ di-
uerſa) aut alia ſanè, aut parte quidẽ eadem, ſed aliter ſeſe
habẽte, carnem, & eſſe carnis diſcernit: caro nanque non
eſt ſine materia, ſed périnde atque ſimum, hoc eſt, in hoc.

224.1.

Hîc oſtendit
Ā [?] riſt. ſenſum,
intellectũ, im æ
ginationem'{que};
non idem eſſe.

Senſitiua igitur parte calidum diſcernit, & frigidum,
quorũ quædam eſt ratio, caro: alia uerò eſſe carnis diſcer-
nit: aut ſeparabili, aut ſeſe habẽte ad ſeipſam, périnde atq; ſeſe habet cùm extenſa fuerit, linea flexa. Rurſus in hiſ-
ce, quæ in abſtractione cõſistunt, eadem eſſe uidentur: re-
ctum enim ſe habetut ſimum: eſt enim ipſum cum cõtinuo
ſemper. Quòd ſi quidditas ſit diuerſa, aliud eſt profectò
eſſe recti, aliud ipſum rectum, ut ibi: ſit enim dualitas.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer