Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER II. percipiuntur tangibiles, intus eſſe collocatum, ut dixi-
mus. Sic enim & in hoc ſenſu fiet id porrò, quod in cæ-
teris ſenſibus fieri ſolet: ſenſibilium enim, ſi in ipſis inſtru-
mentis ponantur ſenſuum, non fit, ut patet, perceptio: at ſi
ſuper carnem ponatur tangibile, fit, ut docet experientia,
ſenſus. Quare ſine dubio ipſa caro medium eſt in tactu. At
qui ea tactu percipiuntur, quæ corporis ſunt, ut corpus
eſt, differentiæ. Dico autem differentias eas, quæ rerum
elementa distinguũt, calidum, frigidum, ſiccum, ac bumidũ: de quibus antea diximus ijs in locis, in quibus de elementis
ipſis tractauimus. Instrumentum autem, id quo dictæ qua-
litates ſentiũtur, & in quo primo ſenſus is collocatur, quẽ
appellare conſueuimus tactum: pars ea ſanè eſt, quæ eſt
potentia talis. Sentire nanq; pati quiddam eſt, ut diximus.

Quare id quod agit, tale illud facit, cùm ſit potentia,
quale eſt ipſum actu. Quocirca ſimile calidum, atq; frigi-
dum, & durum, ac molle non ſentimus, ſed exuperationes: quia ſenſus eſt quaſi mediocritas quædam contrarietatis
eius, quæ in ipſis ſenſibilibus ineſt. Et propter hoc ſenſibi-
lia ipſa diſcernit, nam mediũ ipſum extremorum eſt iudex: fit enim ad utrumq; ipſorum alterum extremorum. Atq; ut
id quod album nigrumq́; percepturum eſt ſenſu, neutrum
ipſorum actu, ſed potẽtia ſit utrumq; oportet, & in cæte-
ris eodem modo, ſic & in tactu neq; calidum, neq; frigidũ
id actu ſit oportet, ſed utrumq; potentia, quod utrumq; eſt
percepturum. Præterea ut uiſus uiſibilis, ac inuiſibilis quo-
dammodo eſt, ut diximus, cæteriq́; ſenſus oppoſitorũ ſimi-
liter, ſic etiam eſt tangibilis, ac intangibilis, tactus. Intangi-
bile autem eſt etiã id, quod exiguam admodũ differentiam
tangibiliũ habet, quale paſſus eſt aẽr: & exuperationes etiã

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer