Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER II. tia ſanguinem, ſicut & ea quæ uerſantur in aëre: horum
nanq; nonnulla odorem alimenti percipiunt eminus, per-
guntq́; adipſum. Quocirca dubitationem is locus habe-
re uidetur, ſi cuncta quidem ſimiliter olfaciunt, homo uerò
reſpirans, non reſpirans autem, ſed ſpirans, aut detinẽs ſpi-
ritum non olfacit, neque eminus, neq; cominus, neque ſi in
ipſis naribus intus rem olentem poſuerimus. Atq; ſenſum
quidem non fieri, ſi in in ſtrumentum ſenſus res ipſa ſenſu
percipienda ponatur, commune omnibus eſt: ſed non ſenti-
re ſine reſpiratione, proprlum hominũ eſſe uidentur, quod
quidem experientia latè patet. Quare ea quæ ſanguinis
expertia ſunt, cùm non reſpirent, ſenſum quendam præter
eos ſenſus qui dicuntur, aliũ habent. At id eſſe non poteſt,
quippe cùm odorem percipiant: ſenſus enim rei tam malè,
quàm bene olentis, olfactus ſine controuerſia eſt. Prætereà
à uehemẽtibus & ipſa corrumpi uidentur odoribus, à qui-
bus & homo corrumpitur, ut bituminis, ſulphuris, & ſi-
milium. Neceſſe eſt igitur ipſa olfacere, non reſpirantia ta-
men. Atq; huius instrumentum ſenſus in homine périnde
uidetur ab instrumento differre talium anim intium, atque
oculi differunt ab eorum oculis animalium, quæ duros ocu
los habent: Nam anim alium ea, quæ molles oculos habent,
palpebras ipſas uti ſepem, & tegmen habẽt quas niſi mo-
uerint, ac aperuerint, non uident, ut latè patet: at ea quæ
durorum ſunt oculorum, nihil habent profectò tale, ſed ili-
co res eas uident, quæ in perſpicuo ſunt. Sic igitur & in-
ſtrumentum olfactus in hiſce quidem quæ non reſpirant,
uel animo caret, périnde atq; oculus durus, ut diximus: in
his autem quæ ſuſcipiant aërem, habet uelamen, quod cùm
re ſpirant, aperitur, uenis, meatibus'ue distentis. Et idcirco

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer