Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE ANIMA odoratum: ex eo quia guſtus tactus eſt quidam, quem qui-
dem ſenſum homo exactißimum habet. In cæteris nanq; ſenſibus, uehementer à cæteris animalibus ſuperatur: at
tactu longè cæteris omnibus excellẽtius percipit. Quapro-
pter & prudentißimum eſt animalium. Indiciũ autem eſt,
in hominum genere ob hoc inſtrumentum ſenſus, ingenio-
ſos eſſe hebetes´ ue, & non ob aliud quicquam. Qui nanq; ſunt duri carne, ij ſunt inepti mente: quiuerò ſunt molles
carne, ij ſunt ingenioſi, mentéq; dextri. Vt autem ſapo-
rum alius dulcis, alius eſt amarus: ſic & odorum quoſdam
dulces, quoſdam appellamus amaros. Verùm quædã odo-
rem habẽt ſaporemq́; ſimilis rationis, dulcem inquam ſa-
porem, dulcemq́; odorem: quædam contrà. Similiter & acer eſt, & acerbus odor, & acutus, & pinguis: nam quia
odores non ſunt, uti diximus, manifesti perinde atq; ſapo-
res, ideo nomina odorum deducta ſunt à ſaporibus per ſi-
militudinem rerum: alius enim eſt dulcis, ut croci, mellisq́; :
alius acer, ut thymi, ac buiuſcemodi rerum: idem & in
cæteris modus ſeruatur. Atqui ſicut auditus eſt audi-
bilis, atque inaudibilis: & uiſus uiſibilis, atque inuiſibi-
lis, & quiſque ſimiliter ſenſuum, ſic & odoratus eſt odo-
rabilis, atque inodorabilis. Indorabile autem multi-
pliciter dicitur: nam & id quod omnino caret odore, neq; unquam odorem habere poteſt, & id quod exiguum ha-
bet, & id etiam quod malum, tetrumqúe habet odorem,
hoc appellarinomine ſolet. Similiter & ipſum inglistabi-
le dicitur. Fit autem olfactus etiã per mediũ, ut aẽ [?] rem,
out aquam: etenim animalium ea, quæ in aquis degunt, ui-
dentur odorem ſentire, tam habentia, quàm non haben-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer