Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER II. ctè ſentiat differentias oẽs motus. Et propter hoc in aqua
etiam audimus: quia nõ ingreditur in ipſum inſitum aè [?] rem
nec in aurem ob obliquitates ipſius, aqua. Quòd ſi accide-
rit, non audimus: necitem, ſi ægrotauerit ipſa membrana,
quemadmodum etiam non uidemus, cùm ea pellis ægrotat,
quæ pupillam complectitur. At enim ſignum id eſt audien-
di, uel non audiendi: nam auris ſemper ſonat périnde ac
cornu: ſemper enim aër inſitus, motu ſuo quodã in auribus
agitatur: uerùm ipſe ſonus alienus eſt, & non proprius. Et
proptereà ueteres uacuo nos inquiunt audire ac perſonan-
te: quia audimus eo quod determinatum aërem habet. Sed
utrum horum duorum ſonet, utrum id quod uerberatur, an
id quod uerberat? At constat utrunq; ſonare, modo autem
diuerſo. Sonus enim motio eſt eius, quod eo motu moueri
poteſt, quo mouentur ea, quæ reſiliunt à corporibus leuibus
cùm quiſpiam percutit. Nec omne quoduis tam uerberatũ,
quìm uerberans, ſonum efficit, uti diximus: non enim, ut pa
tet, ſonus efficitur, ſi acus feriat acum: ſed opus eſt ut id
quod uerberatur, ſit planum, quo ſimul aér inde reſiliat,
totus´ ue concutiatur. Atq; differentiæ ſonorum, actu ſono
manifestæ fieri ſolent: nam ut abſq; lumine non uidentur
colores, ſic neq; acutum, graueq́; ſine ſono diſcernitur. Hæc
autem à tangibilibus translatione dicuntur: acutum nanq; multum in breui tempore ſenſum mouet: grauè uerò, lon-
go in tempore parum. Non igitur idem eſt acutum, & ue-
lox, neque graue, tardumq́; : ſed fit alterius quidem motus
propter uelocitatem talis, alterius autem talis ob tarditatẽ. Et ſimilia eſſe uidẽtur acuto, atq; obtuſo, quæ ſunt in tactu
(nam acutũ quidë, quaſi pũgit: obtuſum autem, quaſi pel-
lit) quia illud in pauco, hoc in multo tẽpore mouet. Qua-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer