ARIST. DE ANIMA
aër percuſſus permanet, neq; diffunditur. Quapropter ſi
citò uehementerq́; percutiatur, ſonat: opus eſt enim ut per-
cutientis motus, diffuſionem præueniat aëris, périnde atq; ſi cumulum, aut aceruum arenæ cùm fertur, uelociter quiſ-
piam uerberet. Fit autẽ echo, ſonitus inquam is, qui poſt
ſonum reſultat, cùm aër factus unus cb uas, uel locum, qui
terminauit ipſum atq; diſſolui prohibuit, inde reſilit ue-
luti pila, repulſus. Videtur autem talis ſonuus fieriſemper,
ſed non ſemper clarus efficitur: nã & in ſono périndè atq; in lumine fit. Lumen enim ſemper refrangitur, alioquin
nõ fieret lumen ubiq; , ſed eſſent extra locum eum tenebræ,
quò radijſolis perueniunt. Verùm non ita ſemper refran-
gitur, ut umbram efficiat, qua terminare lumen ſolemus: quod quidem tum fit, cùm ab aqua, uel aëre, cæterisq́; leui-
bus, ut patet, reflectitur. Rectè autem à ueteribus audiendi
uacuo tribuitur autoritas: nam aër, uacuum eſſe uidetur, is
autem eſt, qui audire facit, cùm cõtinuus, unusq́; fuerit agi-
tatus. Verũ quia fragilis eſt, non perſonat, niſi id quod eſt
percuſſum, ſit leue: tum enim unus ipſe ſimul ob planitiem
ipſam euadit: leuis nãq; corporis planũ, eſt unũ. Id igitur
ſonum efficit, quod mouet uſq; ad auditum continuatione
aërem unũ. Ineſt autem auditui quidã inſitus aër, atq; cùm
auditus in aëre ſit, cùm externus aër mouetur, & internus
mouetur, ac agitatur. Quapropter animal non omni audit
ex parte, neq; quouis aër pertranſit, & penetrat: quippe
cùm animatũ nõ habeat aërem ubiq; , quo poßit quauis ſua
parte moueri. Ipſe igitur aër uacat ex ſe ſono, quia facilè
diſpergi@ur, ac diſſoluitur: uerum cùm prohibetur diſſolui,
tum motio ipſius eſt ſonus. At is aër, qui in auribus eſt col-
locatus, intus eſt cõditus, ut ſit immobilis: atq; hoc, ut exa-