Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER. II. autem, nomine uacat. Nam ut perſpicuum in colore cõmu-
nis eſt quidem affectis in aëre, atque aqua, ſic alius qui-
dem in odoribus eſt affectus qui quidẽ ineſt in his utriſq; ,
in aëre inquam, & aqua. Videntur enim & animalium
ea quæ uerſantur in aquis, ſenſum odoris habere: uerùm ho
mo, cæteraq́; animantia, quæ degunt in terra, atque reſpi-
rant, nequeũt ſine reſpiratione olfacere. Et cauſaetiam hu-
iuſce posterius explicabitur.

De Auditu, & ſubiecto Sono.

215. CAP. VIII.

Hîc Ā [?] riſto.
de duplici ſo-
no, déq; auditu
determinat.

_N_Vnc autem poſt hæc de ſono, & auditu determine-
mus oportet. Eſtitaq; ſonus duplex: quidam enim eſt
actu, quidam potentia, ſonus. Nam corporum quædam non
habere dicimus ſonum, ut ſpongiam, lanam, & huiuſcemo-
di: quædam habere, ut æs, & quæcunque ſolida, leuiaq́; ſunt: quia poſſunt ſonare, id eſt, inter ſe & auditum ſonum
efficere. Fit autem actu ſonus, alicuius ſemper ad ali-
quid, & in aliquo: ictus eſt enim, qui ſonum efficit ipſum.

Quapropter fierinon poteſt, ut ſi unum ſit corpus, ſo-
nus efficiatur: quippe cùm aliud ſit id quod uerberat,
aliud quod uerberatur: quare id quod ſonat, ad aliquid ſo-
nat. Sine autem latione nunquam efficitur ictus. Atq; uti
diximus, nõ quorumuis ictus corporũ ſine ullo diſcrimine
ſonus eſt: nullum enim efficit ſonũ, ſi percuſſa fuerit lana: ſed æs, & quæcunq; ſunt leuia, concauaq́; : æs quidem, quia
corpus eſt leue, concaua uerò, quia per reflexionem, com-
plures poſt primum efficiunt ictus: quippe cùm non poßit
aër motus, ac agitatus exire. Præterea auditur quidem
ſonus & in aëre, & in aqua. At uerò nec aër eſt autor
ſoni, nec aqua: ſed opus eſt ut inter ſeſe ſolidorum corpo-
rum atque ad aërem ictus fiat: quod quidem tum fit, cùm

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer