ARIST. DE ANIMA
tur. Atq; quam ob cauſam hæc uiſibilia ſunt, alia ratio eſt. Nunc tantũ patet, id inquã quod in lumine uidetur, eſſe co-
lorem. Quocirca, ſine lumine nõ uidetur. Hæc eſt enim ſanè
coloris ratio, eſſe inquã eius motiuũ, quod eſt perſpicuum
actu: actus autem perſpicui, lumen eſt, uti diximus. Id ita
eſſe, ex eo, tanquam è manifeſto ſigno, patere poteſt: nam
ſi quiſpiam id quod habet colorem ſuper ipſum uiſum po-
ſuerit, non ſanè uidebit, ſed color quidem mouet perſpicuũ,
ut aërem, ab hoc autẽ cùm ſit continuus, ſenſus instrumen-
tum mouetur. Non enim hoc loco rectè ſentire uidetur
Democritus, qui quidem putat, ſi medium ſpatium uacuum
fiat, formicam etiã ſi ſit in cœlo, exactè, perfecteq́; uideri,
etenim idip ſum fierinon poteſt: uiſio nanq; fit patiente ali-
quid ſenſitiuo, at ut patiatur ab ipſo colore, qui uidetur,
fieri nequit: restat igitur ut à medio. Quare neceſſe eſt ali-
quod eſſe medium inter colorem ipſum, & uiſum. Quòd ſi
id uacuum fiat, non modò non exactè, ſed neq; quicquam
omnino uidebitur. Quam igitur ob cauſam neceſſe eſt in
lumine colorem uideri, diximus. At ignis in utriſq; pla-
nè uidetur, in tenebris inquam, atque lumine: id autem ne-
ceſſariò accidit, ipſum enim perſpicuum, ad hoc perſpicuũ
fit. Eadem autem eſt & de ſono, & de odore etiam ratio: nihil enim ipſorum ſenſus inſtrumentum tangens, efficit
ſenſum: ſed ab odore quidem, & ſono, mouetur medium: ab
hoc autem utrunq; ſenſuum instrumentum. Quòd ſi quiſ-
piam ſuper ipſum inſtrumentum ſenſus uelid quod ſonat,
uel id quod olet, poſuerit, nullus profectò ſenſus efficietur.
Simili modo res ſeſe habet in tactu, & etiam gustu, ſed
non apparet: quam autem ob cauſam posteà dicetur, ac pa-
tebit. Atq; medium quidem in ſonis, eſt aër, in odoribus