ARIST. DE ANIMA
pria ſenſus, ſed omnibus cõmunia ſunt: ctenim tactu motus
quidã ſenſibilis eſt, atq; uiſu. Per ſe igitur ſenſibilia hæc
ſunt. Per accidens autem ſenſibile dicitur, ut ſi albũ Diaris
filius ſit: per accidens enim hoc ſentit, quia albo, quod ſen-
tit, id accidit. Quapropter & nihil ipſe ſenſus ab huiuſce-
modi ſenſibilibus patitur, ut talia ſunt. Eorum autem, quæ
per ſe ſentiuntur, illa ſunt propriè ſenſibilia, quæ propria
ſunt, & ad quæ ſubstantia uniuſcuiuſq; ſenſus eſt apta.
De Viſu, & de accidẽtibus ſubiectisq́; uiſui, & de Perſpicuitate.
214.
CAP. VII.
_C_Vius igitur uiſus eſt perceptiuus, id eſt uiſibile: uiſi-
bile uerò eſt color, & id, quod oratione quidem ex-
plicare, ac dicere licet, nomine autem caret, atque idipſum
maximè patebit, cùm ulterius procedemus. Viſibile igi-
tur eſt color: hic autẽ id eſt, quod eſt in eo, quod per ſe uiſi-
bile eſt: per ſe uerò, non ratione, ſed quia in ſe cauſam ha-
bet ut ſit uiſibile. Color autem omnis, motiuus eſt eius,
quod eſt per ſpicuum actu: & id eſt ipſius natura. Qua-
propter non eſt uiſibile abſq; luce, ſed omnis uniuſcuiuſq; color in lumine ſanè uidetur. Quamobrem quidnam ſit
ipſum lumen, prius dicere, declarareq́; oportet. Eſt igitur
aliquid perſpicuum. Perſpicuum autem id dico, quod eſt
quidem uiſibile, non eſt autem ut ſimpliciter dicam per ſe,
ſed per alienum colorem uiſibile. Atq; res talis eſt aër, & aqua, & ſolidorum complura: ut uitrum, & glacies, & huiuſmodi corpora: non enim aqua, uel aer, ut eſt aqua, uel
aer, perſpicuũ eſt, ſed quia natura eadem ineſt in his utriſ-
que & in perpetuo ſupero corpore. Lumen autem,
actus eſt huiuſce perſpicui, ea nimirũ ratione, qua perſpi-
cuum eſt. Ad id eſt potentia, in quo nunc idipſum in-