Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER II. mus. Sed ut de his exactius, dilucidius'ue dicamus, dabitur
nobis rurſus occaſio. Nuncid ſit à nobis determinatũ,
cùm ſimplex inquam non ſit id, quod dicitur eſſe potentia,
ſed aliud quidem ſit, ut puer quem militare poſſe dicere li-
cet, aliud autẽ ut is, qui iam ætate militariq́; arte aptus eua-
ſit ad militandũ: ſenſitiuũ ſimiliter ſe habere. Atq; cùm
ipſorum differentia nomine careat, determinatum autem
ſit ipſa eſſe diuerſa, & quo pacto diuerſa ſunt, neceſſe eſt
ipſo pati, ac alterari tanquã proprijs nominibus uti. Ipſum
autem ſenſitiuum potentia tale eſt, quale iam ipſum ſenſibi-
le eſt actu, ſicuti diximus. Patitur igitur cùm eſt nõ ſimile: at paſſum euaſit ſimile, & eſt tale, quale eſt illud.

Aliqua eſſe ſenſibilia communia, aliqua propria, aliqua
per ſe, aliqua per accidens.

213. CAP. VI.

Hîc Ā [?] riſto.
de ſenſibilibus
per ſe, & per
accidens deter
minat.

_A_T enim de unoquoque ſenſu déinceps à ſenſibilibus
cuiuſq; proficiſcentes dicamus oportet: atque prius
ipſa ſenſibilia distinguenda eſſe uidentur. Senſibile itaquæ
trifariam dicitur: ſenſibilium enim quædã per ſe, quædam
per accidens ſentiuntur. Et illorum rurſus alia ſunt uniuſ-
cuiuſq; propria ſenſus, alia communia cunctis. Atq; pro-
prium id ſenſibile dico, quod alio ſenſu ſentiri non poteſt,
& circa quod error fieri nequit, ut color reſpectu uiſus,
& ſonus auditus, & ſapor gustus. Tactus autẽ plures dif-
ferentias habet quidem, iudicat tamen de illis ut cæterorum
ſenſuum quiſq; de ſuo ſenſibili, & nõ decipitur. Viſus enim
nõ errat eſſe colorem, aut auditus eſſe ſonum, ſed quid ſit id
quod eſt@ infectũ colore, uel ubi, aut quid ſit id quod ſonat,
uel ubi. Huiuſcemodi enim ſenſibilia dicuntur uniuſcuiuſq; propria ſenſus. Cõmunia uerò ſunt hæc, motus, quies, nu-
merus, figura, & magnitudo: talia nanq; nullius ſunt pro-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer