Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE ANIMA potentiæ, diuerſus eſt, ut patet, ab anteà dicto. At uerò
neque ipſum pati ſimplex eſſe uidetur, ſed aliud eſt à con-
trario corruptio quædam: aliud eſt ſalus potius eius, quod
eſt potentia, ab eo quod eſt actu, ſimileq́; périnde atq; po-
tentia ſeſe habet ad actũ. Fit enim contemplans quod ſcien-
tiam habet: quod quidẽ aut non eſt alterari (in ipſum enim
fit incrementum, & in actum, perfectionem'ue) aut aliud
alterationis eſt genus. Quocirca non rectè ſe habet di-
cere ipſum ſciens cùm ſcit, alterari: ſicut nec ædificatorem
cùm ædificat. Quod igitur in actum ducit ex eo quod eſt
intelligens potentia, atque ſciens, id non doctrinam appel-
lare oportet: ſed aliud nomen eſt æquum habere. At quod
ex eo quòd eſt potentia diſcit, accipitq́; ſcientiam ab eo
quod eſt actu ſciens, atque ab ipſo docente, id aut non eſt
dicendum pati, ac alterari, aut duos alterationis eſſe modos
fateamur oportet, eam inquam mutationem, quæ ad priua-
tiuas eſt diſpoſitiones, & eam quæ eſt ad habitus, atq; na-
turam. Hæc cùm ita ſint, prima quidem mutatio ſenſiti-
ui, ab eo quod generat, fit: cùm autem ortum, ac generatum
eſt, habet iam ſenſum périnde atque ſcientiam: & ſentire
actu, ſimile eſt ac contemplari. Differentia tamen eſt: nam
ea quæ actu ſenſum efficiunt, extra ſunt, ipſum inquam ui-
ſibile, & audibile, & ſenſibilium cætera. Cuius cauſa
hæc eſt, actu nanq; ſenſus ſingularium eſt: ſciẽtia uerò, uni-
@erſalium eſt: hæc autem in ipſa anima quodammodo ſunt.

Quapropter intelligere quidem cùm quiſpiam uolue-
rit, in ipſo eſt ſitum: ſentire autem, non collocatur in ipſo: neceſſe eſt enim ſenſibile ipſum adeſſe. Pari modo res ſeſe
habet & in ſcientijs ſenſibilium, & ob eandem utiq; cau-
ſam: quia ſenſibilia, ſingularia ſunt, & extra, ſicuti dixi-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer