Volltext : Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE ANIMA tum ſonus, uel color, aut odor. Sapor autem, unum quid eſt
eorum, quæ tactu percipiuntur. At uerò fames, ſitis´ ue,
cupiditas eſt: ſicci quidem, & calidi, fames: frigidi uerò,
& humidi, ſitis: at ſapor horum quaſi quoddam eſt condi-
mentum. Verùm hæc declaranda posterius ſunt: nunc
eouſq; ſit dictum animantium inquam hiſce, quæ tactum
habent, & appetitum ineſſe. De imaginatione uerò non
patet, ſed de hoc postea conſideremus oportet. Nonnul-
lis inſuper & loco motiuum etiam ineſt, & alijs ratioci-
natiuum, ac intellectus: ut hominibus: & ſi quid ſit aliud
tale, uel etiam præſtabilius. Perſpicuum igitur eſt unam
animæ rationem eſſe périnde, atque figuræ: neq; enim ibi
figura ulla præter triangulum eſt, & eas, quæ déinceps
ſunt collocatæ, neque hîc anima ulla præter eas, quas di-
ximus. At ut in figuris una communis ratio fieri poteſt,
quæ cunctis quidem figuris accommodabitur, nullius au-
tem erit figuræ propria ratio, ſic & in animabus dictis
fieri poteſt. Quapropter ridiculum eſt & in his, & in
cæteris rebus communem quærere rationem, quæ quidem
nullius eorum quæ ſunt, erit propria ratio, nec in pro-
pria cuiquam accommodabitur, & indiuidua ſpecie, ra-
tionem eam omittentes, definitioneḿue, quæ cuilibet hoc
pacto competere, accõmodariq́; poteſt. At uerò quem-
admodum in figuris, ſic & in anima fit: nam tam in figu-
ris, quàm in animantibus, in eo quod déinceps eſt collo-
catum, id ineſt potentia, quod illo eſt prius: in quadra-
to nanque triangulus, & in ſenſitiuo ucgetatiuum ineſt,
ut patet. Quapropter in ſingulis quærendum eſt quæ-
nam ſit cuiuſq; anima: ut quænam ſit anima plantæ, quæ
bestiæ, quæ denique hominis. Quam autem ob cauſam

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer