Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER I. bus, & morbis fieri ſolet. Et ipſum igitur intelligere,
ac contemplari marceſcit, quia aliud quoddam intus cor-
rumpitur: ipſum autem paßione uacat. Ratiocinari uerò,
& amare, aut odiſſe, non ſunt illius affectus, ſed huiuſce
quod habet illud, ea ratione qua illud habet. Quapropter
& hoc corrupto, nec recordatur, nec amat: non enim erãt
illius, ſed ipſius communis, quod quidem perijt. Intellectus
autem, diuinum quid eſt fortaſſe, paßioneq́; uacat. Eſſe igi-
tur impoßibile moueri animam, perſpicuum iam ex dictis
euaſit: quòd ſi omnino non motu cietur, patet nec à ſeipſa
motu cieri. Atqui numerum animam eſſe dicere ſeipſum
motu cientem, multò longius quàm ea, quæ dicta ſunt à ra-
tione distare uidetur. Nam ijs qui id aſſerunt, ea primũ im-
poßibilia quæ emergunt ex motu, deinde propria quædam
ex eo, quia dicunt ipſam numerum eſſe eueniũt. Quo nanq; modo unitatem moueri intelligere oportet, & à quo, & quonam pacto, cùm impartibilis ſit, & nullã habeat dif-
ferentiam? ſi enim motiua ſit, atque mobilis, diuerſam
eſſe oportet. Prætereà cùm lineam quidem motione ſu-
perficiem facere dicant, punctum autem lineam, unitatum
etiam motus erunt continuò lineæ: punctum enim unitas
eſt poſitionem habens, atque numerus animæ, iam alicubi
eſt poſitionemq́; habet. Prætereà ſi quis à numero nume-
rum, uel unitatem abstulerit, alius relinquitur numerus: atqui plantæ, multaq́; animalium uiuunt diuiſa, & eandem
animam ſpeciei uidentar habere. Atq; nibilreferre uidebi-
tur, unitates dicantur, an corpuſcula parua, Etenim ſi pun-
cta fiant ex Democriti pilulis, modò maneat quantitas,
erit in ipſis aliud quidem quod mouet, aliud autem quod
mouetur, ſicut in magnitudine: non enim quia magnitudi-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer