Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER I. niam dicere cõſueuimus, & proprijßimè quidem earũ ma-
gnitudinum compoſitionem, quæ motum habent, poſitio-
neḿ ue, cùm adeò ſunt coniunctæ, ut nibil eiuſdem generis
inter ſeſe ſuſcipere poßint: hinc autem & rerum rationem
mistarum. At neutro profectò modo conſentaneum eſt ra-
tioni, harmoniam animam appellare. Ncq; partiũ corpo-
ris compoſitio facilis eſt admodùm inquiſitionis: complu-
res nanq; compoſitiones ſunt, ut patet, & uariæ, partium. Cuius igitur, aut quonam pacto intellectum. aut etiam ſen-
ſitiuum, aut appetitiuum, cõpoſitionem eſſe putare opor-
tet? Similiter abſurdum eſt ſanè, mistionis quoq; rationem
animam eſſe putare: non enim elementorum mistio ratio-
nem habet candem in carne & oſſe, caterisq́; corporis
partibus. Fiet igitur ut complures habeat animas, per to-
tumq́; corpus, ſi partes quidem uniuerſæ corporis ex ele-
mẽtis cõstent permistis: ratio uerò mistionis harmonia ſit,
ut inquiunt, animaq́; . Id etiam quiſpiam & ab Empedocle
non iniuria petet: unamquanq; nanq; partium, aliqua ra-
tione dicit eſſe confectam. Vtrũ igitur ratio ipſa ſit anima,
an potius ſit aliquid aliud anima, & ipſis membris adue-
niat? Prætereà utrum cuiuſuis mistionis ſine ullo diſcrimi-
ne cauſa ſit ipſa cõcordia, an eius quæ ratione cõficitur? Et
bæc utrum ſit ipſa anima, an aliquid diuerſum à ratione? Hæcigitur tales dubitationes habere uidẽtur. Verùm ſi
anima diuerſum à mistione ſit, uti diximus, cur unà cũ ra-
tione carnis, & cæterarũ etiã animalis partium tollitur? Inſuper ſi non unaquæq; partium animam habeat, ſi nõ ſit
anima ratio mixtionis, quid eſt quod decedente corrumpi-
tur anima? Ex his igitur quæ dicta ſunt, patet animam nec
harmoniam eſſe poſſe, nec orbe uerſari, per accidens ta-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer