ARIST. DE ANIMA
quam ob cauſam, & quomodo ſeſe habente corpore: quod
tamẽ neceſſariũ eſſe uidetur. Nam ob propinquitatem hoc
quidem agit, illud patitur: & hoc rurſus mouetur, illud au-
tem mouet: quorum nihil ſanè quibuſuis inter ſeſe compe-
tit. At illi dicere quidẽ quale quid ſit ipſa anima enitũtur,
de ſuſceptiuo uerò corpore nihil penitus dicũt, atq; deter-
minãt: périnde quaſi fieri poßit, ut quæuis anima ſine ullo
diſcrimine quoduis corpus ingrediatur, ut pythagoricorũ
fabulæ dicunt: animantis enim cuiuſq; propriã ſpeciem ha-
bere, formãq́; uidetur. Périnde igitur dicunt, atq; ſi quiſpiã
artem fabrilem fistulas ingredi dicat, etenim ars quidem
inſtrumentis, anima uerò corpore utatur oportet.
Animam nõ eſſe harmoniã: & de Anima mundi: & vtrum anima
noſtra vita potius, quàm anima ſit dicenda.
205.
CAP III.
_E_St autem & illa quædã opinio de anima tradita pro-
babilis quidem compluribus, & nulla earum inferior,
quæ de ipſa dicuniur, reprobata tamen & hiſce rationi-
bus, quæ in communibus ſermonibus fiunt. Animam enim
harmoniam quandam inquiunt eſſe, harmoniam nãq; tem-
perationem eſſe, compoſitionemq́; contrariorũ dicunt, & corpus ex contrarijs compoſitum eſſe. Verum enim har-
monia quidem, ratio quædam eorum eſt, quæ ſunt permiſta
uel etiam compoſitio: anima autem neutrum istorum eſſe
poteſt, ut patet. Prætereà harmoniæ non eſt mouere, animæ
autem id omnes maximè tribuunt. Accommodatius autem
harmonia de ſanitate, atq; omnino de uirtutibus corporis,
quàm de anima dici poteſt: atque manifestißimum id erit
profectò, ſi quiſpiam operationes, atque affectus animæ in
aliquam harmoniam reducere enitatur: accommodare nan-
que perdifficile eſt. Prætereà in duo reſpicientes harmo-