Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER I. quod per ſe, uel propter ſe bonũ eſt, id per aliud oportet,
aut gratia cuiuſpiam eſſe. Animam autem, ſi mouetur,
à ſenſibilibus maximè quiſpiã dicet moueri. At uerò ſi mo-
uet ſeipſam anima, & ipſa quoque mouetur. Quare cùm
omnis motus, exitus, atque remotio ſit eius, quod motu cie-
tur, earatione qua motũ ſubit, anima nimirũ ex ſubstantia
dimouetur, & exit, niſi ſeipſam per accidens moueat: at
motus, ut inquiunt, ſubstantiæ eſtipſius per ſe. Quidam
autem aſſerunt animam id corpus in quo eſt, eodem moue-
re modo, quo & ipſa mouetur, ut Democritus: qui quidem
périnde atque philippus Comicus, dicit. Ille nanq; Dæ-
dalum ait, ligneam Venerem confeciße, quæ motu moue-
batur argenti uiui, quod in illam infudit. Et Democritus
pari modo pilas indiuiſibiles ſecum trahere corpus totũ,
atq; mouere dicit, ex eo quia nunquã ipſæ quieſcunt ſuapte
natura, deſinuntq́; moueri. Nos autem ipſum interrogabi-
mus, ſi quietem etiam idipſum faciat unquam? At quonam
pacto quietem faciet, difficile eſt dictu, uel potius dici non
poteſt. Omnino autem anima non ſic mouere uidetur ani-
mal, ut inquiunt ipſi, ſed electione quadã, intellectionèue.

Eodem autẽ modo Timæus etiã animã corpus mouere
dicit: mouere enim ipſamex eo cenſet, atq; aſſerit corpus,
quia mouetur: propterea quòd ad ipſum connexa est. Ipſe
enim dicit ex elementis eam constitutam, numerisq́; distin-
ctam ſonoris, ut inſitum ſonoritatis, atq; concentus habeat
ſenſum: & ut uniuerſum feratur conſonis lationibus, recti-
tudinẽ coëgit, atq; flexit in circulum, & cùm unũ in duos
diuiſißet circulos duobus in punctis coniunctos, rurſus
unum in ſeptem orbes diuiſit, quoniã lationes ipſius cœli,
motiones ſunt animæ, quibus ipſa mouetur. Primũ igi-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer