Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Quòd rect è aſsignata ſit definitio Motus.

26. CAP. II.

_CV_'m autem eorum quæ in unoquoq; genere collocan
tur, aliud actu, aliud potentia ſit actus, eius quod eſt
potentia, ut eſt tale, motus nimirũ eſt. Velut alterabilis qui-
dem, ut alter abile, eſt alteratio: accreßibilis autẽ, atq; oppo
ſiti decreßibilis (nullum eſt enim his cõmune poſitũ nomẽ)
accretio, ac decretio: generabilis item, ac corruptibilis: ge-
neratio, atq; corruptio: et eius quod fertur, latio. Atq; hoc,
motum eſſe, inde perſpici potest. Nam quũ ædificabile tale
eſt, tum ipſum ut ædificatur, actu dicimus eſſe: atq; hoc, eſt
ædificatio. Similiter & medicatio, & uolutio, & ſaltatio: & istiuſmodi cætera. Quoniam autẽ aliqua potentia ſunt,
atque actu, at nõ ſimul, aut nõ eodẽ, ſed ut quippiã calidum
quidẽ eſt potentia, frigidum autẽ actu, cõplura iam uicißim
agent, ac patientur. Omne nanq; ſimul actiuũ erit, atque
paßiuũ. Quare & id quod naturaliter mouet, mobile eſt: omne nanq; tale mouet ſubiens motũ & ipſum. Atque ſunt,
quibus omne quod mouet, moueri uidetur. Verũ de hoc quo
modo ſeſe habet ex alijs ſanè patebit: eſt enim quoddã mo-
uentiũ & immobile. Actus autẽ eius quod eſt potentia, cũ
actu eſt, ac non ut ipſum, ſed ut mobile eſt, operatur, motus
nimirum eſt. Atq; ut mobile dico, hoc pacto: eſt enim æs, po
tẽtia ſtatua: attamẽ non æris actus, ut eſt æs, eſt motio. Nõ
eſt enim idem eſſe æris, & aliqua potentia mobilis: nam ſi
eſſet idem ſimpliciter rationé ue, æris ut æs eſt, actus, motus
nimirum eſſet: at non eſt idem, ut diximus. Patet autem in
contrarijs: nam ualere quidem poſſe, ac ægrotare poſſe, nõ
cadem ſunt, ſed diuerſa: eſſet enim idem ægrotare, atque ua-
lere. Subiectum autem & id quod ualet, atque ægrotat, unũ
& idem eſt, ſiue humiditas ſit, ſiue ſanguis. Cùm autem

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer