Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER IIII. magis apertũ in poſterioribus eſt, & omnino hiſce, quæ ut
inſtrumenta ſunt, & alicuius gratia. Nam quòd emortuus
homo equiuocè homo ſit, cõſtat magis. Périnde ergo emor-
tui hominis manus æquiuocè manus dicitur, atq; ſi uellapi-
deæ tibiæ, tibiæ dicantur: nam & hæ quoq; uelut inſtrumẽ-
ta quædã eſſe uidentur. At eiuſmodi in carne, & oſſe minus
aper{ca} ſunt: & adhuc in igne & aqua minus. Nã ubi ma-
teriæ plurimũ existit, ibi id gratia cuius quippiã factũ ſit,
minimè conſtat. Périnde enim euenit, atq; ſi extrema ſu-
mantur: nam materies nihil aliud eſt, quàm materies: eſſen-
tia, quàm ratio: quæ inter hæc media ſunt, ut quodq; propè
eſt, quãdo et horũ quodlibet, alicuius gratia existit. Quin
etiam non quouis modo habet aqua, aut ignis: ſicuti nec ca-
ro, nec uiſcera: adhuc autẽ magis, manus, & facies. Sed ſuo
munere, ac officio definita ſunt uniuerſa: nã quæ fuo fungi
munere queunt, ſingula uerè ſunt: ut oculus ſi cernat: quæ
uerò nequeunt, æquiuocè: ut emortuus, lapideusue oculus: non enim ſerra lignea, præterquàm ſerræ imago, ac effigies
existit. Sic & caro, uerùm eius officium minus quàm lin-
guæ, dilucidum eſt. Sic & ignis: ſed adhuc forſitan minus
eius, quàm carnis officium naturaliter innoteſcit. Sic & plantarum partes, & inanima, ut æs, atq; argentum. Cun-
cta nanq; facultate quadam aut agendi, aut patiendi ſunt,
uti caro, ac neruus: ſed rationes eorum nequaquam ad un-
guem per ſpectæ ſunt. Quare quãdo ſint, & quando nõ
ſint, non eſt facile diſcernere: niſi admodum deprauata ſint,
& figura ſola reliqua ſit. Cuiuſmodi ſunt uetuſta illa
cadauera, quæ in capſulis adſeruata in cinerem ſubitò uer-
tuntur: necnõ fructus admodum inueterati, qui figura tan-
tummodo, non etiam ſenſu fructus eſſe uidentur: item quæ

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer