Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER IIII. lia eadẽ ſunt, ut lana: quædam non ſunt, uerbi cauſa: pituita
preſſatilis non eſt, ſed tractilis: & ſpongia preſſatilis, ſed
non tractilis. Sunt porrò etiam quædam nõ ductilia, ut æs: quædã non ductilia, ut lapis, atq; lignũ. Ductilia autẽ ſunt
quorū ſuperficies nõ tota in latũ, pariter atq; profundum
migrare eodẽictu poteſt: nõ ductilia uerò, quorũ nõ poteſt. Porrò ductilia omnia, etiam impreßilia ſunt: at non omnia
impreßilia, ductilia, ceu lignũ: quod tamen, ut in uniuerſum
dixerim, recurrit. Sed preſſatiliũ, quædã ductilia ſunt, quæ-
dam minimè: cera quidè, atq; cœnũ, ductilia ſunt: lana autẽ,
atq; aqua, haud quaquã. Sunt & quædã fißilia, ceu lignũ: quædã infißilia, ut fictile. Eſt autẽ fißile, quod ampliorem,
quàm quæ ab eo quod diuidit fiat, diuiſionẽ ſubire põt. Nã
tum quippiã finditur, cùm diuiſionẽ quàm corpus diuidens
adferat, maiorẽ admittit: atq; diuiſio ipſa, quòd facultatem
obtinet diuidẽdi, anteuertit: id qd' in ſectiõe minimè euenit. Infißilia uerò ſunt, quæcũq; iſtud patinequeũt. Porrò fiſ-
ſile nullum, molle existit: de hiſce autẽ loquor, quæ abſolu-
tè, & nonad alia, mollia ſunt: ad huncenim modũ, uel fer-
rum ipſum molle foret. Nec dura omnia, fißilia ſunt. Sed,
quæcunq; nec liquida, nec impreßilia, nec friabilia existunt. Talia autem ſunt, quæcunq; meatus, quibus inter ſe partes
cohærent, in longum porrectos, ſed non in latum habent. Sectilia autem ſunt exhiſce, quæ dura constant, mollia´ue
ſunt, quæcunque nec diuiſionem neceſſariò anticipare, nec
comminui cùm diuiduntur, poſſunt. inſectilia uerò, quæ-
cunque aut eiuſmodi, aut liquida ſunt. Nonnulla autem & ſectilia, & fißilia eadem ſunt, uelutilignum: uerùm parte
plurima quodper lõgitudinem fißile eſt, per latitudinẽ ſe-
ctile existit. Cùm enim in plura quodq; diuidatur, quo lon-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer