Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. METEOROL. morem habent aquoſum, nec aqueæ ſortis ſunt, ſed terreæ
plus, calorisq́; continent: uti mel, atq; uinũ paſſum, quippe
quæ ueluti feruentia ſint. Item quæcunq; aquea quidẽ ſunt,
ſed aẽris plus continent: périnde ut oleum, argentum uiuũ,
& ſi quid tenax, lentumq́; eſt, ueluti uiſcum, atq, pix.

193.1.

Hîc Ā [?] riſt. paſ-
ſiones mixto-
rũ perfectorũ
enumerat.

Paſsionum reliquar@m [?] enumeratio.

194. CAP. IX.

MOllificabilia autẽ ſunt, quæcũq; cõcreta nõ ex aqua
conſtant, ut glacies (omnis enim glacies, aquæ eſt)
ſed quæcunq; ad terrã potius ſpectant, & nec eorũ humor
uniuerſus périnde ut in ſale, nitró ue aßiccatus eſt, nec inæ-
quabiliter, ut in fictili, ſeſe habet, ſed tractilia ſunt, & non
bumectatilia: aut ductilia, & nõ aquea, atq; ignis opera, ac
feruore mollificabilia ut ferrũ, cornu, lignum. Et eliquabi-
lium, & ineliquabiliũ, quædã humectatilia ſunt, quædã in-
humectatilia: Verbi cauſa: æs inhumectatile eſt, cùm eli-
quabile ſit: lana uerò & terra, humectatilis: nã madefieri
aſſolet. Et quidem æs colliquabile eſt, nõ tamẽ ab aqua col-
liquari poteſt. Sed & eorũ, quæ aqua liquari queunt, nõ-
nulla inhumectatilia ſunt, ceu nitrũ, atq; ſal: nec enim quic-
quam humectatile eſt, quod cùm aqua inſpergitur, mol-
liuſculũ nõ fiat. Nõnulla autem, cùm humectatilia ſint, eli-
quabilia nõ ſunt: ut lana, atq; fructus. Cæterùm humectati-
lia quidem ſunt: quæ cũ terrena ſint, & aqua durlora exi-
ſtant, meatus ampliores, quàm partiũ aquæ moles, cõtinẽt. Liquabilia uerò aqua, quæcunq; illos per totũ cõmeantes
poßident. Cur igitur terra humore eliquari, atq; humecta-
ri, nitrũ uerò eliquari, nõ humectari poteſt? Nimirùm quòd
in nitro foramina cõtinuata totũ penetrãt: unde fit ut aqua
partes continuò diſpeſcãt. At in terra, foramina euariant,
nec inter ſeſereſpondent: quare quoquo pacto aquam ex-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer