ARIST. METEOROL.
ſolis calor, neque frigus oleum aßiccare poteſt: non modò
quòd tenax, lentumq́; ſit, ſed etiam quòd aëre ſortis exiſtat. Aqua uerò ab igninec aßiccatur, nec decoquitur, quòd te-
nacitatis ratione in fumum euaneſcere nequeat. Quæ autẽ
terra temperantur, & aqua, ea iuxta utriuſq; copiam nun-
cupentur oportet: eſt enim uini genus quoddã, quod deco-
quitur, atq; cõcreſcit, ceumustam. Humor autem aqueus ab
omnibus eiuſmodi, dum inareſcunt, exirelſolitus eſt. Quòd
autem aqua inſit, indiciũ eſt: nam uapor, in aquam cõſistit,
ſi quis colligereuelit. Quare quibuſcunq; quippiā rema-
net, id profectò terrenæ ſortis existit. Porrò ex biſce non-
nulla frigoris etiã uehemẽtia(uti diximus) craſſeſcũt, aßic-
cantuq́; : frigus ſiquidẽ non modò cogit, & deſiccat, uerùm
etiam incraſſat: nã aquam quidẽ aßiccat, aërem autem cùm
aquã ex eo elicit, craſſeſcere facit. Cõcretionem uerò, aßic-
cationẽ quandã eſſe diximus. Quæ igitur frigore ſpiſſa-
ri nequeunt, ſed cõcreſcere, ad aquam potius ſpectãt: quod
genus ſunt, uinũ, urina, acetũ, lixiuium, ſerum. At eorum,
quæ quãuis non euaporent, feruore tamen ignis craſſeſcũt,
ſpiſſanturq́; , quædam terrena ſunt, quædam communiter ad
aërem, & aquã pertinent: mel quidẽ ad terrã: oleum uerò,
ad aërem, & aquã. At lac, & ſanguis utriq; , aquæ, & ter-
ræ cõmunia ſunt: ſed magna ex parte plus terræ continent,
përinde ut & humores illi, unde ſal, atq; nitrũ fiũt: ex qui-
buſdã autẽ talibus, lapides constituiſolent. Quocirca ſerũ,
niſi ſequeſtratũ ſit, cùm decoctionẽ ſubit, calore ignis deu-
ritur: terrena uerò portio ſi quis aliquantulum decoxerit,
uti medici ingesto coagulo faciunt, ui quoq; coaguli in ca-
ſeum denſari conſueuit: atque ad hunc modum, à caſeo ſe-
rum ſequestratur. Cùm uerò ſequeſtratum eſt, haudqua-