Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER III. dium, meridianamq́ lineam perueniat, T prorſus deor-
ſum exiſtat: proptereà quòd meridies à terra proculob ſe-
ctionis magnitudinem abeſt. At diebus ſolstitiũ byber-
num ſtipantibus, proptereà quòd circulorum ſectiones nõ
admodũ ſupra terram ſunt, contrà accidere neceſſum eſt: nam paululum eleuato puncto G ſol in meridie conſistit.

Virgarum & Pareliorum cauſa & generatio.

184. CAP. VI.

_DE_ geminato autem ſole (quem Græci Parelium uo-
cant) & Virgis, ſiue Bacillis, eaſdem cum ijs, quas
diximus, cauſis eſſe existimandum eſt. Nam tum Parelius
fieri aſſolet, cùm ſolem uerſus refrangitur aſpectus. Virgæ
autem proptereà quòd aſpectus talis, qualem ſemper fieri
diximus, quoties nubibus prope ſolem conſiſtentibus ab
aliquo humido refrangitur, ad nubem ſeſe applicat. Nam
nubes cùm per directum ſpectantur, coloris expertes eſſe
uidentur: cùm uerò in aqua, plenæ Virgarum apparent. Verùm tunc, nempe cùm in aqua ſpectantur, color eſſe
nubis uidetur: ac cùm Virgæ in cœlo fiunt, idẽ in ipſa nu-
be apparet. Hoc autem fit, cùm nubis constitutio inæqua-
bilis eſt, & nubes partim denſa, partim rara, & una in
parte aquoſa magis, in altera minus existit: nam refracto
in ſolẽ aſpectu, ſolis figura non cernitur, ſed color. At quia
ſol lucidus, & albus existẽs, quem uerſus refrãgitur aſpe-
ctus, in re apparet inæquabili aliud puniceum, aliud uiri-
de, aut flauum apparet. Nibil enim refert per talia uidere,
an à talibus refringi a ſpectum dicamus, utroq; enim modo
colore ſimili apparet. Quare ſi illo modo puniceũ, & hoc
quoque tale apparebit. Virgæigitur, propter ſpeculi in
æquabilitatẽ, nõ figura, ſed colore fiunt. Parelius autẽ fit,
cùm aẽr quàm maximè æquabilis, & ex æquo denſus eſt:

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer