ARIST. METEOROL.
Nã in æqualibus triãgulis, & uno in plano, omnes cõſtant: oẽs enim ſeſe ad rectos angulos lineæ A E B, in uno pũcto
ſcilicet E, iungũt. Igitur deſcripta linea, circulus erit: cẽtrũ
uerò, E. Sit autẽ punctũ B, ſol: punctũ A, aſpectus: circũ-
ferentia C F D, nubes, à qua ſolem uerſus refrãgitur aſpe-
ctus. Specula etiam cõtinua intelligere oportet. Verùm
ſingula ob paruitatem inuiſibilia ſunt: quod autẽ ex omni-
bus conſtat, unũ eſſe uidetur, quia ita digeſta ſunt, ut unum
déinceps poſt alterũ ſit collocatũ. Quod autẽ cernitur al-
bum, ſol eſt, qui in unoquoq; ſpeculo per circulũ cõtinẽter
apparet, nec ullam, quæ ſenſui peruia ſit, recipit diuiſionẽ.
Huic autẽ proxima, continuaq́; ora nigricat, ob illius al-
borem atrior apparens. Sed circa terrã magis, quòd locus
terræ uicinior magis uento careat. Nam fieri non poteſt, ut
flante uento, ſtatio certa fiat. Porrò circa lunam Areæ ſæ-
piuſcule fiunt: quia ſol cùm ſit calidior, ocyus aëris consti-
tutiones diſſoluit. Circa aſtra autem, fiunt quidẽ eiuſdem de
cauſis, non tamen ex æquo portendunt, quòd constitutio-
nes prorſus exiguas, & nondum fœcu@das ſignificent.
De Iridis accidentibus tum cæteris, tum coloribus: & de eius
ad Halonem differentijs.
182.
CAP. IIII.
_QV_òd autem Arcus refractio quidẽ ſit, iam diximus:
qualis autẽ, & quo pacto, quaq́; de cauſa ſingula,
quæ illi accidunt, fieri ſoleant, in præſentia dicendum. Igi-
tur ab omnibus leuibus refr@ngi aſpectus uidetur, de quo-
rum numero eſt tam aër, aquàm aqua. Fit autem refractio
ab aẽre, cùm denſeſcit. At ob uiſus imbecillitatem, fre-
quenter uel ſine in ſpiſſatione uiſum refringere idem aſſo-
let. Id quod cuidam molliter, non acutè uidenti, aliquando
accidit: dum enim ambulabat, ſemper ſimulacrum aduerſa