Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

PHYSICORVM ARIST. tales ſunt orti. Sed accidit. Eadẽ & de cæteris putãda ſunt
partibus, quæ alicuius gratia cõstare uidẽtur. In quibus igi-
tur accidit, ut oẽs périnde ſint ortæ, atq; ſi alicuius cauſa fie
rent, ea cõſeruata ſunt, à caſu congruè constituta. In quibus
autẽ id nõ accidit, ea perire, ac pereũt, ut Empedocles dicit
animantiũ ea, quæ ex hominis partibus, bouisq́; cõstabant. Atq; ratio quidẽ, qua quiſpiã dubitauerit, hæc eſt, & ſi qua
ſit alia ſimilis: impoßibile aũt eſt, hæc ita ſeſe habere. Hæc
enim, et omnia, quæ natura cõstant, aut ſemper, aut plerũq; ſic fiunt: at nibil eorũ hoc pacto fit, quæ à fortuna, caſuq́; proficiſcũtur. Neq; enim byeme crebrò pluere fortuitò, ca
ſuq́; uidetur: ſed ſi id fiat, cùm ſol eſt ſub cane: neq; æstas, cũ
ſol eſt ſub cane, ſed ſi in hyeme fiat. Quòd ſi ea, quæ fiunt
aut à caſu, aut alicuius gratia fiũt, ſi impoßibile eſt bæc aut
à fortuna eſſe, aut à caſu, alicuius profectò gratia erunt. At
uniuerſa, talia natura ſunt, et ut ipſi dixerint, qui bæc dicũt. Eſt igitur in biſce quæ natura fiunt, & ſunt, id quod alicu-
ius gratia fit. Præterea in quibus eſt aliquis finis, in ijs & id quod pri 9 , & id quod deinceps agitur, huiuſce gratia agi
tur: ut igitur agitur, ita eſt aptum agi, & ut eſt aptum agi,
ſic unumquodq; , niſi quid obstet agitur. at alicuius gratia
agitur. Et aptum eſt igitur illius gratia agi: ueluti ſi domus
ex ijs eſſet, quæ natura fiunt, ſic utiq; fieret, ut nunc ab arte
conficitur. Quòd ſiea, quæ natura fiunt, nõ ſolùm natura,
ſed etiam arte fierent, eodem conficerentur modo, quo apta
ſunt cõfici. Alterũ igitur, alterius cõficitur gratia. Atque
ars omnino alia perficit, quæ natura nequit perficere: alia,
imitando naturã facit: ſi igitur ea, quæ ab arte cõficiuntur,
alicuius cauſa fiunt, & ea profectò, quæ natura fiunt, alicu
ius gratia fiericonstat: priora nanq; , posteriora´ue ſimili-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer