ARIST. METEOROL.
principium, existimandũ eſt. Cùm enim ( uti diximus ) du-
plex ſit exhalatio, altera humida, altera ſicca, cumq́; ipſa
cõcretio hæc ambo potentia habeat, & in nubem cõſistat
(quemadmodum anieà dictũ eſt) & inſuper cùm nubium
cõstitutio apud ſupremum finem denſior euadat (quà enim
calor ſequcſtratus ſuperiorem in locũ deficit ) hanc cõsti-
tutionem denſiorem eſſe, frigidioremq́; neceße eſt. Quocir-
ca & Fulmina, & Procellæ, et omnia generis eiuſdẽ, deor-
ſum feruntur. Atqui calidũ omne, in ſublime, ſuapie natu-
ra ſcãdit. Verùm expreßionẽ fieri in cõtrariã dẽſitati par-
tem, neceſſariũ existit, quomodo nuclei, qui è digitis elabũ-
cur, exprimi ſolent : hi enim quãuis põdus habeant, tamen
ſurſum, plerunq; feruntur, calor profectò qui excernitur, in
ſuperũ ſpargi locũ aſſolet: quantũ autẽ aridæ exhalationis
in mutaciõe frigeſcẽtis aëris intercipitur, id coëuntibus nu-
bibus excernuur: quod cùm ui feratur, & ambientibus nu-
bibus incurrat, ictum facit, cuius ſonitus tonitru nuncupari
ſolet. Efficitur autẽ ictus, haud aliter ( ut paruæ affectioni
magnam cõferam) quàm qui in flamma fit ſonus: quem alij
Vulcani riſum, alij Veſtæ, nõnulli horum minas uocant. Fit
autem cùm exhalatio in flammam cõuerſa, diſrumpentibus
ſeſe lignis, atq; ſiccẽtibus, exilit. Sic enim & ſpiritus ſecre-
tio, quæ in ipſis nubibus fieri ſolet, cùm nubium denſitati
ingruit, tonitru excitat. Varij autem, ac multiformes ſoni
fiunt, tum propter nubiũ inæqualitatem, tum propter ca-
uernas, quæ intermediæ ſunt: quà denſitatis contincntia de-
ficit. Tonitru igitur id eſt, atque ex hac cauſa fit. Spiri-
tus autem qui extinguitur, ferè conflagrat tenui, & imbe-
cilli ardore : atq; id eſt, quod uocamus fulgetrum, quo ceu
tmctus excidens ſpiriius uideatur. Fit autem poſt ictum,