LIBER II.
fluant. Quoties igitur ſpiritus eſt multus, terram in latum
tremoris inſtar mouet. Fit autẽ & quibuſdã in locis terræ
motus, ſed rarò, ueluti pulſus: cùm aſſurgẽs intumeſcit, al-
ternoq́; motu reſidet. Quocirca & rariuſculè ad hũc qua-
tit modũ: haud enim facilè fit, ut adeò multũ coëat princi-
pium : quippe cùm exhalatio in longũmultò plus quàm in
craßitiem digeri ſoleat. Vbi autem motus terræ factus eſt
eiuſmodi, copia lapidũ, eorum in morẽ, qui in cribris emer-
gunt, per ſumma telluris iacet. Siquidẽ terræ motu ad hunc
modũ facto, Sipylus uocatus Phlegræus ager, & regio Li-
gustica, euerſa fuerũt. Porrò inſulæ procul in alto poſitæ,
minus quàm quæ cõtinenti uicinæ ſunt quati ſolent. Nãma
ris copia exhalationes refrigeratinecnõ ſuo põdere obſtat,
quominus quatiantur, uimq́; infert. Prætereà mare flatibus
euictũ fluit: nõ quatitur. Itẽ quia mare, magnũ occupat lo-
cum, haud ad hoc, ſed ex hoc ueniũt exhalationes, quas quæ
è terra oriũtur, comitari aſſolent. Inſulæ autẽ illæ, quæ cõ-
tinenti uicinæ ſunt, cõtinẽtis portio ſunt, & próinde quati
ſolent, quãdo mare, quod inſulas illas, cõtinẽtemq́; interia-
cet, præ ſua exiguitate uireis nullas habet. At quæ ſunt in
medio mari poſitæ, nequaquã abſq; toto mari, quo ambiũ-
tur, moueri poſſunt. Igitur de terræ motibus, & quænam
ſit eorũ natura, & quam ob cauſam fiant, item de cæteris,
quæ circa ipſos accidunt, ijsq́; maximis, dictum eſt.
De Tonitru & Fuiguratione veterum opiniones.
177.
CAP. IX.
DE Tonitru autem, & Fulgure, & inſuper de Vor-
tice, qui Typhon uocatur, id eſt uibratus, & Turbi-
ne accenſo, quem Græci Præſtera nuncupant, & deniq; de
Fulminibus, dicamus oportet: nam horũ omnium idem eſſe