Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. METEOROL. parua quædã portio ſit uniuerſi: atq; totum reliquum cœ-
lum, locum hũc ambire dicunt: & ob id, eum honor abilißi-
mum eſſe, rationemq́; principij ſubire putant. At qui hu-
mana ſapiẽtia antecellunt, ij mare ortũ eſſe ſtatuunt. Aiunt
enim totum eum locum, qui circum undiq; terræ innititur,
principio humidũ, mox feruore Solis reſiccatũ fuiſſe, quod
in uaporem tranſit, flatus, conuerſionesq́; Solis ac lunæ ef-
ficere, quod ſupereſt, eſſe m [?] are. Vnde etiã fit, ut mare mi-
nus reddi aßiccatione putent, tandemq́; fore ut aliquando
prorſus inareſcat. Inter quos, nonnulli mare eſſe ueluti
ſudationẽ terræ, quæ Sole recaleſcit, ſalſumq́; prómde ha-
beri aiũt: etenim ſudor ſalſus eſt. Alij ſalſedinis cauſam ter-
ræ tribuunt: nam ut aqua per cinerem trãſmiſſa ſalſa red-
ditur, ſic etiã mare propter terrã eiuſmodi ſibi admistam,
ſaiſum eſſe uolunt. Verùm fieri non poſſe ut fonteis mare
habeat, iam per ea, quæ uera ſunt, contemplemur oportet.

169.1.

Hîc ponit Ari
ſto. antiquorũ
de maris gene,
ratione opinio
nes.

A quarũ enim, quæ circa terrã ſunt, aliæ ſunt fluitantes,
aliæ ſtagnãtes. Fluitantes quidẽ oẽs è fontibus dimanãt: de quibus antea diximus, intelligi oportere fontẽ eſſe prin-
cipium, nõ à quo, quaſi è uaſe quodã promatur aqua, ſed in
quod primum, quæ aßiduè fit, eodemq́; fluit, cõcurrere, atq; coagmentari ſoleat. Stagnantium uerò aliæ ſunt coll [?] ecti [?] tiæ,
atq; ſubſidẽtes, ut paluſtres, et lacustres, quæ multitudinis,
ac paucitatis ratione inter ſe diſcrcpant: aliæ fontanæ, quæ
omnes manu productæ ſunt: uerbi cauſa, quæ puteales nũ-
cupantur: omnium enim fontẽ, quàm fluxum, ſublimiorem
eſſe cõuenit. Ex quo fit, ut quædã ſponte fluant, ut fonta-
næ, & fluuiatiles: quædã artis auxilium deſiderent. Igitur
aquarũ differentiæ tot numero, talesq́; habẽtur. Quibus ad
bunc modum definitis, ut mare fonteis ſortiatur, fieri ne-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer