Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. METEOROL. amne facta, uidentur. Quinetiam antiquitus tota Aegy-
ptus urbe, quam Thcbas uocãt, constabat: id quod & Ho-
merus declarat, quinon adeò multò (ut ita dixerim) poſt
eiuſmodi mutationes floruit. Nã loci illius mentionẽ fa-
cit, tanquam necdum, aut omnino, aut certè tanta exiſtente
Memphi. Par eſt autẽ, id ad hunc cõtingere modum. Siqui-
dem humilia loca mortales posterius incolere cœperunt,
quàm edita. Nã ea loca, quæ cœno, quod amnis ſubinde con-
uehit, uiciniora ſunt, diutius paluſtria ſint neceſſe eſt, pro-
pterea quòd ſemper extrema plenius allui ſolent: at id mu-
tatur, atq; rurſum in melius euadit. Nam quæ inareſcũt
loca, ad bene habendum properant. At quæ prius erant
bene tẽperata, ſi inſuper aßiccẽtur, tum deteriora fiunt, id
quod Græciæ, & circa Argiuorũ, & Mycenæorum regio-
nem uſu euenit. Etenim Troianis tẽporibus, Argiuorum re-
gio, quòd paluſtris eſſet, pauculos alere poterat: cõtrà My-
cenæorum ager pulchrè habebat: ideoq́ honoratior habe-
batur. Nunc autem ediuersò, ob quam diximus cauſam. Nã hæc ſterilis facta eſt, atq; admodũ inaruit: illius quæ tũc
erãt ſterilia, quòdaquis eſſent obruta, nũc fertilia ſunt effe-
cta. Quod igitur in illo loco, qui paruus eſt, accidit: hoc idẽ
etiam circa loca magna, regionesq́; integras accidere cẽſea-
mus oportet. Sed qui pauca reſpiciũt, uniuerſi mutationem
quaſi cœlũ ortũ ſit, cauſam eſſe eiuſmodi affectuũ, arbitrã,
tur. Quocirca & mare ipſum, minus fieri quatenus ſiccet,
aiũt quòd nũc plura loca quàm prius, ita ſeſe habere cernã-
tur. At hoc partim uerũ eſt, partim nõ uerũ. Multa enim
ſunt, quæ prius erant aquoſa, nunc autem continenti addita
ſunt. Sed & contra res agitur. Nam ſi conſiderare uelint,
mare terram multis in locis occupaſſe comperient. Attamẽ

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer