Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. METEOROL. itaq; lon ge à cõtinenti trecẽtisferè ſtadijs, longo tractu, nõ
tamen cõtinuo, ſed tripartito, potulenta redditur aqua. Itẽ
amnis quidem haudquaquàm Rhodano minor, in agro Li-
gustico abſorbetur, rurſumq́; alio in loco emergit. Rhoda-
nus autem fluuius eſt, qui nõ niſi nauigio tranſmitti poteſt.

Cur locaita mutentur, vt vbi prius vbi terræ fuerint, nũc flu-
mina ſint, & contrà. Etde Cataclyſmis in vniuerſum.

167. CA P. IIII.

_P O_rrò nõ ſemper eadem telluris loca, uel aquoſa ſunt,
uel arida, ſed mutationẽ iuxta amnium ortum, ac de-
fectum ſubeunt. Et ideo, quæ continenti uicina ſunt, & quæ mari, permutari ſolent: nec ſemper hæc terra, illa ma-
re omni permanent tempore: ſed ubi terra erat, illic mare
naſcitur: & ubi nunc mare eſt, illic rurſum terra erit: ordi-
ne tamen quodam ac ambitu, fieri ista existimandum eſt. Horum autem principium, cauſaq́; existit, quòd interiores
quoq; telluris partes, périnde atque animantium, planta-
rumq́; corpora, iuuentutem, atq; ſenectutem habeant. Ve-
rùm istis hoc per partem ſubire, nequaquam contingit, ſed
ſimul totum iuueneſcat, at que ſeneſcat neceſſe eſt: terræ
particulatim hoc idem ob frigus, atque calorem accidit. Hæc igitur, accreſcere ſimul, atq; decreſcere propter ſolis
calorem, conuerſionemq́; aſſolent. Qua etiam de cauſa,
telluris quoque partes, uireis ſibi uendicant differentes. Próinde ad aliquod uſque tempus aquoſa permanere que-
unt, démde aßiccantur, atque ſeneſcunt rurſum. Alia
porrò loca reuiuiſcunt, & ſecundum partem aquoſa reddi
ſolent. Sed cùm loca aridiora ſunt, fontes deleantur neceſſe
eſt: quæ cùm accidunt, omnes primum è magnis puſillos
fieri, déinde tandem inareſcere oportet. Quinetiam cùm

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer