Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER I. conſistentem nubem, rurſum, aquamq́; : tanquam eadem ſit
flatus, & aquæ naiura, necnon uenium motionem aëris
aſſerant. Quocirca & ex eorũ numero, qui doctè loqui
uolunt, quidam uentos omneis unũ eſſe uentum aiunt, quia
omnem aërem, qui motum ſubeat, eundem, atque unum eſſe
contingit. Sed cùm nullam ſubeat differentiam, uideri ta-
men differre, propter loca unde ſemper ſiuit. Périnde di
centes, ac ſi quis omnia quoque flumina, unum eſſe flumen
putet. Quocirca plerique citra inquiſitionem melius di-
cunt, quàm qui diſquiſitione adhibita ad hunc dicunt mo-
dum. Nã ſi tam amnes, quàm flatus uniuer ſi ab uno cor-
riuarentur primordio, forſitan qui ita dicunt, quippiã dice-
rent. Sin uerò hic, & ibi ſimiliter res habeat, lepidè qui-
dem hoc dictum eſſe, non tamen uerè, perſpicuum existit.

166.1.

Hîc de ventis,
fiuuijs, & fon,
tibus Ā [?] riftol
determinat.

Quandoquidem hoc congruam habet conſiderationem,
nempe quid ſit uentus, quo pacto naſcatur, quid uentũ mo-
ueat, unde ſit uenti exordium, & utrum haud ſecus, quàm è
uaſe quodam effluere uentum accipere oporteat: idq́; tan-
tiſper fieri, dum uas ſit inanitum, quaſi ex utre dißiliret, an
perinde utipſi quoq; pictores uentos depingunt ex ſeipſis
flatus initiũ emittentes. De fluuiorum autem generatio-
ne, haud dißimilem quidã habent opinionem. Etenim aquã
ſolaribus radijs leuatam in ſublime, cùm plura rurſum, ag-
gregata, congeſtaq́; fuerit in terræ uiſceribus, tanquã ex al-
uo prægrandi erumpere, & aut fluuios omneis ex una, aut
aliũ ex alia ſcaturire, nec ullã gigni aquã, ſed quæ hybernis
menſibus in huiuſmodi cõceptacula collecta fuerit, hanc in
amniũ euadere multitudinẽ, arbitrantur: & ob id, putan t
maiores ſemper hyeme, quàm æstate profluere. Et quoſdã
perennes eſſe, quoſdam minimè. Quorum enim congeſta

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer