Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. METEOROL. ſiores, & ſtillæ, atque grandines maiores euadũt, quòd per
breuem ferantur locum. Grandesq́; ſtillæ, non denſæ cadũt
eadem de cauſa. Minus autem grãdo æſtate, quàm uere,
aut autumno, magis tamẽ quàm hyeme fieri ſolet: quòd aër
per æſtatem ſit aridior, uerno tempore ad huc humidus, au-
tumno iam humeſcat. Fiunt autem (quemadmodum dixi-
mus) grandines etiã circa æſtatis calcem haud alia de cau-
ſa. Nonnihil autem facit ad concretionis celeritate [?] m, præ-
cedens aquæ cõcalfactio. Quãdoquidẽ quæ prius incaluit,
ocyus refrigerari aſſolet. Quocirca multi cùm calidam ce-
lerius refrigerare uolunt, prius inſolant. Item accolæ Ponti
cùm ſupra glaciem domunculas extruunt, quò piſcium ue-
natui incumbant (uenantur enim, interſciſſa glacie) aquam
calidam arundinibus circunfundunt, quòd celerius duretur
in gelu. Nam glacie ut plumbo utũtur, quò immotæ per-
ſistant arundines: conſistens autem aqua, calida celeriter
efficitur in feruidis regionibus, temporibusq́. Fiunt etiã
circa Arabiam, & Aethiopiam per æſtatẽ, & nõ per hye-
mem, aquæ: eæq́; impetuoſæ, ac eodem die ſæpe, eandem ob
cauſam. Nã per Antiperistaſin, quæ ob uehementem regio-
nis æſtum cõmittitur, citò rigent. Sed de pluuia, rore, niue,
pruina, grandine, quam ob cauſam fiant, quænam item ſit
eorum natura, tot à nobis dicta ſint.

De Ventis, Fluuijs, ac Fontibus.

166. CAP. XIII.

_DE_ uentis autẽ, flatibusq́ omnibus, & inſuper de flu-
uijs, ac mari, allatis prius de hiſce aduerſus noſipſos
dubitationibus, dicamus. Nam ut de cæteris alijs, ſic & de
hiſce, nihil eiuſcemodi à maioribus dictũ accepimus, quod
non uel quiuis dicere queat. Sunt autem qui aërem mo-
tum ſubeuntem, fluitantemq́; eſſe uenium, & hunc eundem

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer