Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. METEOROL. ſtellis, ut patet, buiuſmodi uacãt. Quare ſi cauſam cur co-
metæ appareãt, quaſi mediocriter dictã recipiamus: & de
lacteo cãdore haud aliter habere ſentiẽdũ eſt. Quæ enim ibi
affe ctio circa unã ſtellã existit, bãc eãdẽ circa circulũ quẽ-
piam effici cõtingit. Eſtq́; lac ipſum (ut ita dixerim) ueluti
definitũ: facta ꝑ ſecretionẽ maximi circuli coma. Et pró-
inde (ut iã dictũ eſt) nõ multi, neq; ſæpe fiũt cometæ, quòd
talis cõstitutio in bũc ſemper locũ, & cõtinuè excreta ſit,
& per ſingulas excernatur circuitiones. De biſce igitur,
quæ in mũdo terræ circunfuſo, qui ſupernis adbæret latio-
nibus fieri ſolẽt, de ſtellarũ diſcurſu, flãma ardẽte, & inſu-
per de crinitis ſyderibus, ac uocato lacte, dictũ eſt: tot enim
ferè ſunt affe ctiones, quæ circa huncce locum apparent.

De cauſis pluuiæ, nubibusq́; , ac caliginis differentia. CAP. IX.

_DE_ loco uerò ab iſto poſitione ſecundo, à terra uerò
primo (hic enim promiſcuus aquæ, & aẽris locus
existit) & biſce, quæ in ſuperiore eius parte contingunt,
agendum eſt. Oportet autem & borum principia ſuma-
mus, & cauſas omniũ ſimiliter. Principium igitur ut mo-
uens, præcipuumq́; , & omnium primum, circulus ille est,
in quo manifestè ſolis latio, quæ ſegregat, congregatq́; , eo
quòd terræ propius, remotius´ ue fiat, generationis, atque
corruptionis cauſa existit. Manente terra, humor qui
circa eam eſt, in uaporem à ſolis radijs, & ab alio calore
ſuperno cõuerſus, in ſublime tẽdit. Calore uerò, cuius ope-
ra ſurrigebatur, uaporem deſerente, atque altero in ſupe-
rum locum diſperſo, altero etiã extincto, quod longius in
aërem, qui ſuper terrã eſt, euebatur: uapor, frigore contra-
cto ob caloris destitutionem, atque loci naturam, rurſum
conſistit, & ex aëre fit aqua, quæ posteà quàm genita eſt,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer